원문

DECLARATIO QVATVOR GRADVVM PRÆSENTIÆ DEI IN CREATVRIS, EX LIBRO DIVINATIONVM D. CASP. PEVCERI DESCRIPTA, ET IN TABELLAM REDACTA.

D. Philippus Melanchthon præsentiam Dei in Creaturis distinguit gradibus quatuor. Et nemo illo melius nec rectius. Confusiones nouæ & tetræ, quas superbum, corruptum, rude & impium hoc seculum inuexit, lucis & perspicuitatis maioris caussa coegerunt nos accuratius & ordine accommodatiore, refutandis deliriis nouis, hoc modo distinguere.

[Root] Gradus præsentiæ Dei in creaturis sunt duo, primi.

[Separable branch] Vnus χωριστὸς est, id est, separabilis, qui etsi Deus vbique est, & in omnibus essentia, tamen nec commiscet suam essentiam creatorum substantiæ, nec fit pars illius. Et cum separabiliter tantum adsit, exserit se δυνάμει καὶ ἐνεργείᾳ, id est, virtute & effectione creata. Ideoque actionibus etiam & effectis tantum cognoscitur ac discernitur. Isto gradu præsentiæ liberrime adest creaturis omnibus, agens atque efficiens in singulis, quæ & quanta vult. Geminus est autem.

[Ordered branch] Vnus est ordinatus τεταγμένος gradus & perpetuus, quo agit Deus secundum ordinem à se vel conditum in creatione, vel patefactum verbo & cum ordinatis caussis. Hic geminus rursus est. [Hæc distinctio non constituit nouos gradus præsentiæ, sed in præsentia separabili, modum efficaciæ & actionum distinguit, definit & explicat, qui est aut mediatus in viribus & actionibus creatis rerum, ac per eas: aut immediatus & Dei solius extra creatum ordinem & sine virium creatarum organo ac ministerio etiam quando cum his fit, vt in miraculis.]

[General branch] Vnus φυσικὸς ἢ καθολικὸς est, id est generalis seu vniuersalis, quo gradu præsentiæ Deus adest vniuersis à se creatis, & efficax est in eis secundum ordinem à se institutum suo loco in singulis & ordine & secundum naturas & vires singulis distinctim attributas & insitas.

[Physical subbranch] Vel physicis inanimatis, aut animatis, sed brutis ad vitam physicam & animalem pertinentibus. Tam æthereis, quam elementaribus. Hæc præsentia caussas habet in creatione ordinatas in rerum natura, quas secundas vocamus, primæ caussæ Deo scilicet ὑποτεταγμένας, quibus Deus vtitur liberrime, sicut vult, intendens illas & incitans vel inhibens contra & reprimens. Cumque hominis caussa condita sint omnia, seruiunt illa & vsui sunt vitæ præsenti, naturali physicæ à physicis rationali, λογικῇ vero organis & facultatibus huic accommodatis & necessariis, eoque communes sunt omnibus in genere humano. Hic est primus gradus Dn. Philippi.

[Rational subbranch] Vel ratione præditis, vt generi humano ad vitam etiam rationalem, moralem & ciuilem, & ad societatem generis humani pertinentibus ad artes, scientias, doctrinas, leges, disciplinam, ad politias & œconomias imperia, regna, respub. iudicia, comercia. Et nihil errauerimus, si hunc gradum præsentiæ dicemus cum creaturis communem esse Diabolis etiam, quibus liberrime Deus imperat, conseruans eos, sicut conseruat alias creaturas donec vult, cum destruere posset, sicut destruxit Pharaonem & maximam partem generis humani in diluuio. Statuit & metas imperio ac potestati Diabolorum & impiorum hominum.

[Special branch] Alter εἰδικὸς est, id est, specialis & singularis, qui pertinet tantum ad electos, sanctos & beatos Angelos & homines. Ad homines autem sanctos & in hac vita & in vita futura, æterna, in virtute donis & actionibus spiritualib. Deo placentibus secundum ordinem verbo diuino institutum ac præscriptum, hic gradus præsentiæ duplex est, rursus.

[Intuitive branch] Vnus αὐτοπτικὸς, id est, intuitiuus, qui est beatorum Angelorum perpetuo, & erit beatorum hominum post hanc vitam quorum non tantum conseruat vitam, sed etiam viuificat eos vita æterna & implet eos sua luce & iustitia, & visibiliter atque immediate conspicitur ab eis, & quanquam non discedit ab eis, tamen tantum adest eis societate. Hic secundus gradus Dn. Philippi.

번역

피조물 안에서 이루어지는 하나님의 현존의 네 단계

카스파르 포이커 박사의 『점복론』에서 옮겨 표로 정리한 설명이다.

필리프 멜란히톤 박사는 피조물 안에서 이루어지는 하나님의 현존을 네 단계로 구별한다. 누구도 그보다 더 훌륭하거나 더 올바르게 구별하지 못했다. 교만하고 타락하고 무지하며 불경한 이 시대가 들여온 새롭고 추악한 혼란 때문에, 우리는 새로운 망상들을 반박하고 더 큰 빛과 명료함을 얻기 위하여, 더욱 정밀하고 더 적합한 순서에 따라 다음과 같이 구별하지 않을 수 없었다.

기본 구분

피조물 안에서 이루어지는 하나님의 현존은 우선 두 단계로 나뉜다.

첫째 기본 갈래: 분리 가능한 현존

한 갈래는 ‘코리스토스’, 곧 분리 가능한 현존이다. 하나님은 어디에나 계시며 모든 것 안에 본질로 계시지만, 자신의 본질을 피조물의 실체와 섞지도 않으시고 그 일부가 되지도 않으신다. 분리 가능한 방식으로만 현존하시므로, 자신을 ‘능력과 작용으로’, 곧 창조된 능력과 효력으로 드러내신다. 따라서 행위와 그 결과를 통해서만 인식되고 구별되신다. 이 현존의 단계에서 그분은 모든 피조물에 지극히 자유롭게 현존하시며, 각각의 피조물 안에서 자신이 원하시는 일을 원하시는 만큼 행하고 이루신다. 이 갈래는 다시 둘로 나뉜다.

분리 가능한 현존 가운데 질서 있게 정해진 현존

한 갈래는 질서 있게 정해진, 곧 ‘테타그메노스’이며 지속적인 단계다. 하나님께서 창조 때 친히 세우시거나 말씀으로 계시하신 질서에 따라, 또 질서 있게 정해진 원인들과 더불어 일하시는 단계다. 이것은 다시 둘로 나뉜다.

[이 구별은 현존의 새로운 단계들을 세우는 것이 아니다. 분리 가능한 현존 안에서 효력과 행위가 이루어지는 방식을 구별하고 규정하고 설명한다. 한 방식은 사물들의 창조된 능력과 작용 안에서, 그것들을 통하여 매개되어 이루어진다. 다른 방식은 직접적이며 오직 하나님에게만 속한다. 그것은 창조된 질서 밖에서, 창조된 능력이라는 도구와 봉사를 통하지 않고 이루어진다. 기적에서처럼 그 능력들과 함께 일어날 때에도 그렇다.]

일반적 현존: 멜란히톤의 첫째 단계

한 갈래는 ‘자연적 또는 보편적’, 곧 일반적이거나 보편적인 현존이다. 이 단계에서 하나님은 자신이 창조하신 모든 것에 현존하시고 그 안에서 효력을 나타내신다. 그분이 각각에 정해 주신 자리와 질서에 따라, 또 각각에 구별하여 부여하고 심어 놓으신 본성과 능력에 따라 그렇게 하신다.

특수한 현존과 직접 보는 현존: 멜란히톤의 둘째 단계

다른 갈래는 ‘에이디코스’, 곧 특수하고 개별적인 현존이다. 이것은 선택받고 거룩하고 복된 천사들과 사람들에게만 속한다. 거룩한 사람들에게는 이 삶에서도, 장차의 영원한 삶에서도 해당한다. 하나님의 말씀으로 세워지고 규정된 질서에 따라, 하나님께서 기뻐하시는 영적 능력과 선물과 행위 안에서 이루어진다. 이 현존의 단계는 다시 둘로 나뉜다.

한 갈래는 ‘아우토프티코스’, 곧 직접 보는 현존이다. 복된 천사들에게는 언제나 해당하며, 복된 사람들에게는 이 삶 이후에 해당할 것이다. 하나님께서는 그들의 생명을 보존하실 뿐 아니라 영원한 생명으로 살리시고, 자신의 빛과 의로 그들을 채우신다. 그들은 그분을 눈으로 직접 보며, 그분은 그들을 떠나지 않으시지만 오직 친교의 방식으로 그들에게 현존하신다. 이것이 필리프 선생의 둘째 단계다.