Obseruatio authoris, qua reprobantur superstitiosa auguria.

Et cum nulla alia ratione reprobari possint efficacius, ea, quorum fide ab obseruationibus suscepta est, huiusmodi uanitates obseruationibus reprobandae sunt, e quibus in mentibus hominum locum habuerunt, quia enim M. Marcello cum perijt ab Annibale, caput iecoris defuit, & G. Mario cum immolaret uticae, & C. Principi Kalendis Ianuarijs cum iniret consulatum, quo interfectus est. Claudioque successori eius, quo mense interemptus est. Veneno, Pyrrho Regi, quo die perijt praecisa hostiarum capita etiam fuerunt, ideo extis fidem tribuerunt. Diuo etiam Augusto spoleti sacrificanti primo potestatis suae die uictimarum iecinora replicata intrinsecus ab una fibra reperta sunt, Responsumque duplicaturum intra annum imperium. Gemina item diuo Augusto apparuere iecinora, quo die apud Actium uicit: Ex ijs igitur, atque similibus obseruationibus fomentum insaniae tantorum uirorum emersit, quod tot ac maioribus pluribusque obseruationibus factis reprobatur. Q. enim Mutius Scaeuola inter primarios omnium aetatum uiros augur eminentissimus cum in templo Vestae (quo nihil in urbe Roma habitum est sanctius) aram ipsam amplecteretur, a Syllae carnificibus praeter opinionem, quam ipse de suis augurijs habebat, interfectus est. Nero quoque cum omnibus uanitatibus per quas futura praedicuntur, nimium haereret, nunquam tutus fuit a fine, quem non sperabat per auguria, quibus confidebat. Possem infinita exempla inducere eorum Romanorum, qui his uanitatibus inhaeserunt, quorum actiones finesque non euenerunt, ut per auguria a uatibus fuit interpretatum, sed bona fronte supersedeo.

Et ea agrediamur quae a nobis sunt obseruata, in iuuenta enim (quae aetas est curiosissima) tabellas omnes quas annotauimus, diligentissime perquisiuimus, ut tabellam de sternutamentis & tabellam de saltibus, caeterasque omnes, & eas plerunque falsas reperimus, per raro autem ueras. Quae ratio docet significationes eorum auguriorum, quae in illis scribuntur, casu euenire, qui est de contingenti raro. Sternutamenta, saltus, resque naturales, quas proprijs naturis creditum est ferre nobis auguria, superstitiosa sunt, & uana, nos enim (cum illa saepissime obseruaremus) nunquam aliquid ueri inuenimus. Obseruationes Plutarchi Cheronei (qui per situs auguria definiuit) non modo uanae sunt, uerum etiam fabulosae, nos enim cum non semel illas experiremur, nullas ueras inuenimus. xii. illae superstitiones, quibus iuniores augures auguria determinauerunt, ridiculae sunt, cum nec ipsi nec nos unam comperimus ueram. Obseruationes Plinij, non uanae tantum, sed similes insomnijs sunt, quae motu humorum imaginariae uirtuti repraesentantur. Astronomicae obseruationes etiam falsae sunt, quas omnes cum nos omni diligentia consyderamus, superstitiosas, ac uanas sicuti caeteras inuenimus. Superstitiones Romanorum nullam habent rationem, sed fuerunt a sacerdotibus inuentae, ut per illas uiuerent, hominum enim genus (ut Ari. inquit) artibus & rationibus uiuit. Si igitur obseruationibus innitendum est, nos testamur multis temporibus ea obseruasse, quae scripsimus nihilque ueri reperisse, si quid tamen ueri reperimus in hoc libro ii. exponemus, uerum quia aliquis negare posset obseruationes nostras, asserendo uel non debite, uel non suis temporibus, uel non requisitis omnibus esse factas, ideo post huiusmodi obseruationes ad rationes accedendum est quibus doctissimi uiri has uanitates refutauerunt.

미신적인 징조를 논박하는 저자의 관찰

관찰을 바탕으로 믿게 된 것은 다른 어떤 방법보다 관찰로 가장 효과적으로 논박할 수 있으므로, 이런 허황한 생각 역시 사람들의 마음에 자리 잡게 한 바로 그 관찰로 논박해야 한다. 마르쿠스 마르켈루스가 한니발에게 죽임을 당했을 때 간의 머리 부분이 없었고, 가이우스 마리우스가 우티카에서 제물을 바칠 때에도 그랬으며, 가이우스 황제가 자신이 살해된 해의 1월 첫날 집정관직에 취임할 때에도 그랬다는 것이다. 그의 후계자 클라우디우스가 독살된 달에도, 피로스 왕이 죽은 날에도 제물의 머리 부분이 잘려 있었다. 그래서 사람들은 내장을 믿었다. 신격화된 아우구스투스가 권력을 잡은 첫날 스폴레토에서 제사를 지냈을 때에도 제물의 간이 한쪽 엽에서 안으로 접혀 있는 것이 발견되었고, 그가 일 년 안에 지배권을 두 배로 늘리리라는 답이 나왔다. 아우구스투스가 악티움에서 승리한 날에는 한 쌍의 간이 나타나기도 했다. 이와 같은 관찰에서 그토록 많은 사람의 어리석음을 부추기는 것이 생겨났다. 그러나 똑같이 많은, 아니 그보다 더 중요하고 더 많은 관찰을 해 보면 그것은 논박된다. 어느 시대를 통틀어도 뛰어난 인물들 가운데 한 사람이자 탁월한 점조관이었던 퀸투스 무키우스 스카이볼라는 베스타 신전에서 바로 그 제단을 껴안고 있었는데도, 자신이 본 징조에서 얻은 생각과는 달리 술라의 도살자들에게 죽임을 당했다. 로마에는 그 신전보다 더 거룩하다고 여겨진 곳이 없었다. 네로 역시 미래를 예언한다는 온갖 허황한 것에 지나치게 매달렸지만, 자신이 믿는 징조로는 예상하지 못한 최후를 끝내 피하지 못했다. 이런 허황한 것에 매달린 로마인들 가운데 행동과 최후가 점쟁이들이 징조로 풀이한 대로 되지 않은 사례는 셀 수 없이 들 수 있다. 그러나 굳이 더 들지는 않겠다.

이제 우리가 직접 관찰한 것으로 넘어가자. 호기심이 가장 왕성한 청년기에 우리는 여기에 기록한 모든 표, 곧 재채기 표와 경련 표를 비롯한 나머지 표를 아주 세밀하게 조사했는데, 대체로 거짓이었으며 참인 경우는 극히 드물었다. 이는 그 표에 적힌 징조의 의미가 우연히 실현됨을 가르쳐 준다. 우연은 드물게 일어나는 우발적인 일에 속한다. 재채기와 경련, 그리고 자신의 본성으로 우리에게 징조를 가져온다고 믿어진 자연 현상들은 미신적이고 헛되다. 우리가 매우 자주 관찰했지만 참된 것은 하나도 발견하지 못했기 때문이다. 위치에 따라 징조를 규정한 카이로네이아의 플루타르코스가 제시한 관찰들은 헛될 뿐 아니라 꾸며 낸 이야기이기도 하다. 우리는 그것을 여러 번 시험했으나 참된 것을 하나도 발견하지 못했다. 후대 조짐 해석자들이 징조를 판정한 열두 가지 미신도 우스운 것이다. 그들이나 우리나 그 가운데 참된 것 하나를 확인하지 못했기 때문이다. 플리니우스의 관찰은 헛될 뿐 아니라 체액의 움직임으로 상상력에 나타나는 꿈과도 같다. 점성가들의 관찰 역시 거짓이다. 우리는 그 모두를 아주 주의 깊게 살펴보았지만, 다른 것들과 마찬가지로 미신적이고 헛되다는 것을 발견했다. 로마인들의 미신은 아무런 이치가 없고, 사제들이 그것을 생계 수단으로 삼으려고 고안한 것이다. 아리스토텔레스가 말했듯이 인류는 기술과 이성적 추론으로 살아가기 때문이다. 따라서 관찰에 의지해야 한다면, 우리는 여기 쓴 것들을 오랫동안 관찰했으나 참된 것은 하나도 발견하지 못했다고 증언한다. 다만 참된 것을 얼마간 발견했다면 이 제2권에서 설명할 것이다. 그러나 누군가는 우리의 관찰이 올바르게 이루어지지 않았거나, 알맞은 때에 이루어지지 않았거나, 필요한 조건을 모두 갖추지 못했다며 부정할 수 있다. 그러므로 이런 관찰에 이어, 대단히 박식한 사람들이 이러한 허황함을 반박할 때 사용한 논거로 넘어가야 한다.

Argumentum Peripateticorum quo reprobantur auguria.

Insurgamus igitur primo contra huiusmodi angula superstitiones, argumentis Peripateticorum, nam si auguria futura enuntiant, aut quia illorum causae, aut quia effectus eorum sunt. Sed constat nec causas, nec effectus auguria futurorum esse, non igitur auguria futura praedicunt, nisi temere, uidemus enim Medicum ex effectibus futura praedicere, Astronomum uero per stellas, quae effectuum sublunarium causae sunt. At cum auguria effectuum futurorum causae non sint, nec illorum effectus, iure fit, ut temere per auguria futura praedicantur. Accedit ad haec quod insomnium non magis rei futurae causa est quam augurium, utrunque enim ad effectum futurum per accidens comparatur. Sed secundum Arist. de somno; insomnium rei futurae per accidens causa est, accidit enim me somniante, Platonem uenire ad me, ut Plato ueniat, ueluti accidit me exeunte domum, ut corruscatio fiat, non enim corruscationis exitus a domo causa aut effectus est. Ad haec imaginatio, qua imaginor amicum uenire, non magis causa, aut effectus est, ut amicus ueniat, quam cantus Cornicis effectus, aut causa est, ut hostis ueniat. Vtriusque enim ad utrunque connexio est accidentaria, & fortuita, quare si me imaginante amicum uenire, casu amicus uenit, ita Cornice cantante, casu hostis accidit. Auguria igitur per accidens praedicere uidentur futura, ueluti (ut Ari. inquit) somnia ipsa.

징조를 논박하는 소요학파의 논증

그러므로 먼저 소요학파의 논증으로 이러한 징조 미신에 맞서자. 징조가 미래의 일을 알린다면, 그것은 그 일의 원인이거나 그 일의 결과이기 때문일 것이다. 그러나 징조가 미래의 일의 원인도 결과도 아니라는 것은 분명하다. 따라서 징조는 우연히 맞히는 경우 말고는 미래를 예언하지 못한다. 우리는 의사가 결과를 근거로 미래를 예측하고, 점성가는 달 아래 세계에서 일어나는 결과들의 원인인 별을 통해 미래를 예측하는 것을 본다. 그러나 징조는 앞으로 나타날 결과의 원인도 아니고 그 결과에서 생긴 것도 아니므로, 징조로 미래를 예언한다면 우연에 맡기는 셈이다. 여기에 더하여, 꿈이 미래의 일의 원인인 정도는 징조보다 크지 않다. 양쪽 모두 앞으로 생길 결과와 우연적으로 관계되기 때문이다. 그런데 아리스토텔레스가 『수면에 관하여』에서 말한 바에 따르면 꿈은 미래의 일에 대하여 우연적인 원인이다. 내가 플라톤이 찾아오는 꿈을 꾸고 있을 때 플라톤이 찾아오는 것은, 내가 집을 나갈 때 번개가 치는 것과 같은 우연이다. 집을 나가는 것이 번개의 원인이나 결과는 아니기 때문이다. 또 친구가 오는 모습을 떠올리는 상상이 친구가 실제로 오는 일의 원인이나 결과인 정도는, 까마귀 울음이 적이 오는 일의 결과나 원인인 정도보다 크지 않다. 둘 사이의 연결은 어느 쪽이나 우연적이고 뜻밖인 것이다. 따라서 내가 친구가 오는 것을 상상할 때 친구가 오는 것이 우연이듯, 까마귀가 울 때 적이 닥치는 것도 우연이다. 그러므로 징조는 아리스토텔레스가 말한 꿈 자체와 마찬가지로 미래를 우연적으로 예언하는 것으로 보인다.

Euasio quorundam insinorum.

Euadunt uero quidam insani ab his rationibus dicentes auguria (ut auguria casu praedicere futura) sed ut auguria facta sub tali Lunae motu uel tali, per se futura praedicere, quoniam licet auguria, ut auguria nec causae, nec effectus futurorum sint, tamen auguria ut facta sub hoc, aut illo Lunae decursu, est futurorum coeffectus, quatenus augurium ipsum sub hac uel illa Luna factum, & futuri ipsi effectus, quos portendit, ab eadem causa sunt, ut ab eodem Lunae decursu, ueluti licet urina ignea nec causa nec effectus sit febris cholericae, quia tamen ignea ipsa urina & febris cholerica ab eadem causa sunt ut ab humore cholerico, ideo ignea ipsa urina portendit febrem cholericam, & e conuerso febris cholerica igneam ipsam urinam.

몇몇 어리석은 자들의 회피

그런데 몇몇 미친 사람은 이렇게 말하며 이 논거들을 피해 간다. 징조를 단지 징조로 보면 미래를 우연히 예언하지만, 달이 이러저러하게 움직일 때 발생한 징조로 보면 그 자체로 미래를 예언한다는 것이다. 징조 자체는 미래의 일의 원인도 결과도 아니지만, 달이 이런저런 경로로 운행할 때 발생한 징조는 미래의 일과 공통 원인에서 나온 결과라는 것이다. 곧 달의 이러저러한 상태에서 발생한 징조 자체와 그것이 예고하는 미래의 결과들은 동일한 원인, 이를테면 동일한 달의 운행에서 생겨난다. 그들의 비유를 따르면, 불처럼 붉은 소변은 담즙성 열병의 원인도 결과도 아니지만 둘 다 동일한 원인인 담즙성 체액에서 생긴다. 그러므로 불처럼 붉은 소변은 담즙성 열병을 예고하고, 반대로 담즙성 열병은 불처럼 붉은 소변을 예고한다는 것이다.

Reprobatio huius euasionis.

Sed haec euasio friuola uidetur, nam sic poterimus omnem superstitiosam diuinationem probare, dicerem enim Geomantiam Pyromantiam, & caeteras tales esse ueras, quoniam licet puncta sic figurata nec effectus nec causae sint futurorum, ut puncta sic figurata, tamen proiecta sub hac uel illa Luna erunt coeffectus futurorum, eadem ratione & sortes efficatiam habebunt, quoniam semper dicere, et si non causae aut effectus sint futurorum, esse tamen coeffectus ab eadem Luna euenientes. At constat sortes ab omnibus esse reprobatas, cum temere & non per se futura praedicunt.

이러한 회피에 대한 논박

그러나 이러한 회피는 실없는 것으로 보인다. 그런 식이라면 모든 미신적인 점복을 입증할 수 있기 때문이다. 나도 지점술과 화점술 및 그와 같은 나머지 점술이 참이라고 말할 수 있을 것이다. 일정한 모양으로 배열된 점들은 단지 그런 모양의 점들로서는 미래의 일의 결과도 원인도 아니지만, 달의 이런저런 상태 아래서 던져진 점들로서는 미래의 일과 공통 원인에서 나온 결과가 된다고 말하면 되기 때문이다. 같은 논리라면 제비뽑기 점에도 효력이 있을 것이다. 그것이 미래의 일의 원인이나 결과는 아니라 해도 같은 달에서 함께 생겨나는 결과라고 언제나 말할 수 있기 때문이다. 그러나 제비뽑기 점은 미래를 그 자체로 예언하는 것이 아니라 우연히 맞히므로, 모든 사람에게 배척되었다는 것이 분명하다.

Argumentum Diui Thomae quo auguria & sortes refutantur.

Auguria & sortes, & caetera diuinatoria sanctissimus Doctor Thomas per pulchre reprobauit eo libello quem de sortibus inscripsit, argumentatur enim maiorem connexionem habent stellae cum actibus humanis, qui ab intellectu, & uoluntate nostra proficiscuntur, quam auguria, sed ex stellis non proficiscuntur humani actus, nisi contingenter, temereque, igitur non possunt praedici actus humani per auguria, quae cum illis actibus connexionem contingentem habent, quod autem ex ipsis stellis humani actus necessario non eueniant, testis est Ptolomaeus, qui sapientem stellas exuperare affirmat, & libro centum enuntiatorum, & proemio Apotelesmaton. Quare nec ex augurijs humani actus, nec ut a causis, nec ut a signis necessario proficiscuntur.

징조와 제비뽑기 점을 반박하는 성 토마스의 논증

지극히 거룩한 학자 토마스는 『제비뽑기에 관하여』라는 소책자에서 징조와 제비뽑기 점, 그 밖의 점복을 아주 훌륭하게 논박했다. 그의 논증은 이러하다. 우리의 지성과 의지에서 나오는 인간의 행위는 징조보다 별들과 더 긴밀하게 연결되어 있다. 그러나 인간의 행위는 별들로부터도 우발적이고 우연적인 방식으로만 생겨난다. 그러므로 인간의 행위와 우발적인 연결만을 지닌 징조를 통해서는 인간의 행위를 예언할 수 없다. 인간의 행위가 별들 자체에서 필연적으로 생기지는 않는다는 사실은 프톨레마이오스도 증언한다. 그는 『백 명제』와 『아포텔레스마티카』 서문에서 현자가 별들을 이겨 낸다고 주장한다. 따라서 징조를 원인으로 보든 표지로 보든, 인간의 행위가 징조에서 필연적으로 따라 나오는 것은 아니다.

Phauorini argumentum aduersus auguria atque Plinij.

Phauorinus uero fidem non esse diuinaculis adhibendam apud Gellium hoc pacto argumentatur, aut enim (inquit) aduersa uentura dicunt, aut prospera, si prospera, & fallunt, miser fies frustra expectando, si faelicia promittunt ea quae uentura sunt, expectatio te spei suspensum fatigabit, & futurum gaudij fructum spes tibi iam deflorauerit, si aduersa dicant, & mentiantur, miser fias frustra timendo, si non mentiantur iam inde ex animo miser fias, antequam e facto fias. Insuper (ut Plinius inquit) nec liberi nec ingenui hominis est uaticiniorum suspitionibus addici, aut superstitionibus diuinatorum sollicitari. Vnde & in sacris historijs monitum est a domino, non esse uestrum noscere tempora, uel momenta, quae pater posuit in sua potestate, nec iniuria quidem nam si aliqua futura necessarium fuerit noscere pro publico bono generis humani, aut pro priuato alicuius personae, haec diuino numine fidelibus innotescunt.

징조에 반대하는 파보리누스와 플리니우스의 논증

겔리우스의 기록에 따르면 파보리누스는 예언을 믿어서는 안 된다고 다음과 같이 논증한다. “그들은 앞으로 불행한 일이 일어난다고 말하거나, 잘되는 일이 일어난다고 말한다. 잘되는 일을 말했는데 거짓말이었다면, 너는 헛되이 기다리다가 불행해질 것이다. 그들이 약속한 행복한 일이 실제로 일어날 일이라면, 기대가 너를 희망에 매달리게 하여 지치게 하고 그 희망이 앞으로 누릴 기쁨의 결실을 벌써 시들게 할 것이다. 불행한 일을 말했는데 거짓말이었다면, 너는 헛되이 두려워하다가 불행해질 것이다. 거짓말이 아니라면, 실제로 불행해지기도 전에 그 순간부터 마음이 불행해질 것이다.” 더욱이 플리니우스가 말했듯이 예언에 대한 의심스러운 생각에 예속되거나 점쟁이들의 미신 때문에 불안해하는 것은 자유롭고 고결한 사람에게 어울리지 않는다. 그러므로 거룩한 역사에서도 주님은 아버지께서 자신의 권한 아래 두신 때와 시기를 아는 것은 너희의 몫이 아니라고 일러 주셨다. 이는 부당한 말씀이 아니다. 인류 공동의 이익이나 어떤 개인의 이익을 위하여 미래의 일을 알아야 할 필요가 있다면, 신의 뜻으로 그것이 신자들에게 알려지기 때문이다.