Sed quoniam (ut Arist. inquit libro de somno) nihil apud gentes famigeratum, ac probabile omni ex parte falsum est habendum, ideo sic de augurijs dici potest, quemadmodum de insomnijs opinatur Ari. quod uidelicet auguria alia diuina, alia naturalia, alia uero casu ac temere sunt, diuina apud Romanos, Graecosque ipsos plurima fuerunt ut Canem allocutum fuisse, & Serpentem latrasse, cum pulsus esset a regno Tarquinius. Et Bouem ut proditur ueterum monumentis locutum esse. Praeterea arbores (ut C. Epidius inquit) fuisse locutas, paulo ante mortem Caesaris, Equorum armenta comperta sunt pabulo abstinere, ubertimque flere, ante mortem Caligulae. Simulacrum Iouis Olympiae tantum cachinnum repente edidit, ut machinis tabefactis, Opifices diffugerint. M. Lepido, & Q. Catulo Consu. in uilla Galerij locutus est Gallus. C. Volumnio & Seruio Sulpitio Consu. Bos mugitu in humanum sermonem conuerso locutus est equus, cui nomen erat Xanthus apud Homerum Ill. xix. loquens dixit, Patroclum sua ignauia non intercidisse, sed Deorum uoluntate ac fato, quibus nullo pacto sui corporis dotibus obuiam ire poterat. Puer infans semestris in foro boario triumphum proclamauit. C. Hostilio Mancino in Hispaniam ituro talis uox sine authore ullo peruenit ad aures, Mancine mane. Ante paulo quam Augustus Imperator factus esset, Bos in suburbano Romae ad arantem locutus est, frustra se urgeri, non enim frumenta, sed homines breui defuturos. Haec, & id genus diuina auguria putauit antiquitas.
Viri autem uita atque doctrina sanctissimi si aliqua essent, quae diuina auguria fas esset dicere, ea signa, diuina auguria asserent, quaecunque diuinam causam habere possint, ceu Columba, quae apparuit Discipulis Domini, augurium fuit eis ad futurum bonum, & Magis stella, quae apparuit, augurium fuit ad tutum iter, atque rectum. Petro quoque binus galli cantus augurium fuit ad conuersionem in salutem & quam plurima huiusmodi (si ea fas est auguria nuncupare) haec enim numine fieri concedimus cum pro communi, aut priuato bono futura praenoscere necessarium est. Innuitur autem haec fieri numine per illud quod dicitur libro sapientiae cap. vii. Attingit a fine usque in finem fortiter, & disponit omnia suauiter, numine etiam non solum corpora, sed hominum mentes ad proprias actiones mouentur, per illud quod in psalmis dicitur. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Numine etiam uoluntates ad desyderandum, atque ad agendum ueluti magister gentium tradit ad Philippenses capite ii. cum inquit, Deus est, qui operatur in nobis, & uelle ac perficere bona uoluntate, & apud Esaiam capite xxvi. omnia opera nostra operatus es nobis, quae ratio docet diuina auguria esse (si fas est diuina auguria appellare) non ea quae apud Romanos diuina dicebantur, quoniam illa fortasse a daemonibus erant, sed ea, quorum causa est numen, de quibus in sacris litteris quaerendum est.
그러나 아리스토텔레스가 『수면에 관하여』에서 말했듯이, 여러 민족 사이에 널리 알려지고 그럴듯하게 여겨지는 것은 어느 것이든 모든 면에서 거짓이라고 보아서는 안 된다. 따라서 징조에 대해서도 그가 꿈에 관하여 생각한 것처럼 말할 수 있다. 곧 어떤 징조는 신적인 것이고, 어떤 것은 자연적인 것이며, 또 어떤 것은 우연히 뜻밖에 생기는 것이다. 로마인과 그리스인 사이에는 신적이라고 여긴 징조가 매우 많았다. 타르퀴니우스가 왕위에서 쫓겨났을 때 개가 말을 하고 뱀이 짖었다는 이야기, 옛 기록들이 전하듯 황소가 말을 했다는 이야기가 그 예다. 또 가이우스 에피디우스의 말에 따르면 나무들이 말을 했다고 한다. 카이사르가 죽기 얼마 전에는 말 떼가 먹이를 먹지 않고 눈물을 많이 흘리는 것이 목격되었다. 칼리굴라가 죽기 전에는 올림피아의 유피테르 상이 갑자기 크게 웃음을 터뜨려 기계 장치들이 무너지고 장인들이 달아났다. 마르쿠스 레피두스와 퀸투스 카툴루스가 집정관이던 때에는 갈레리우스의 별장에서 수탉이 말을 했다. 가이우스 볼룸니우스와 세르비우스 술피키우스가 집정관이던 때에는 황소가 울음소리를 사람의 말로 바꾸어 말했다. 호메로스의 『일리아스』 제19권에서는 크산토스라는 말이 입을 열어, 파트로클로스가 죽은 것은 자신의 태만 때문이 아니라 신들의 뜻과 운명 때문이며, 자신의 신체적 능력으로는 도저히 그것에 맞설 수 없었다고 말했다. 태어난 지 여섯 달 된 아기가 소 시장에서 개선을 외쳤다. 가이우스 호스틸리우스 만키누스가 히스파니아로 떠나려 할 때에는 말하는 사람이 없는데도 “만키누스여, 머물러라”라는 목소리가 그의 귀에 들렸다. 아우구스투스가 황제가 되기 얼마 전에는 로마 교외에서 황소 한 마리가 밭 가는 사람에게 말을 하여, 곧 부족해질 것은 곡식이 아니라 사람일 터이니 자신을 몰아붙여도 헛수고라고 했다. 옛사람들은 이러한 것과 그와 비슷한 것을 신적 징조라고 여겼다.
그러나 삶과 학문이 지극히 거룩한 사람들은, 신적 징조라고 불러도 되는 것이 있다면 신적 원인을 가질 수 있는 표지들을 그렇게 부를 것이다. 주님의 제자들에게 나타난 비둘기는 그들에게 다가올 선의 징조였고, 동방 박사들에게 나타난 별은 안전하고 올바른 여행의 징조였다. 베드로에게 두 번 울린 수탉의 울음도 구원을 향한 회심의 징조였다. 이런 예는 대단히 많다. 그것들을 징조라고 불러도 된다면, 공동의 이익이나 개인의 이익을 위하여 미래를 미리 알 필요가 있을 때 이런 일들이 신의 뜻으로 일어난다는 것을 우리는 인정한다. 이것이 신의 뜻으로 일어난다는 사실은 『지혜서』 제7장에서 말하는 다음 구절에 드러난다. “한쪽 끝에서 다른 쪽 끝까지 힘차게 이르며 모든 것을 부드럽게 다스린다.” 신의 뜻은 신체만 아니라 사람의 마음도 그 고유한 행위로 움직인다. 『시편』의 다음 구절이 이를 말한다. “제 눈을 밝히시어 죽음 속에서 잠들지 않게 하소서.” 신의 뜻은 의지 또한 갈망하고 행동하게 움직인다. 이방인들의 스승이 『필리피서』 제2장에서 가르치듯이 말이다. “선한 뜻에 따라 뜻을 품는 일과 실행하는 일을 우리 안에서 이루시는 분은 하느님이시다.” 『이사야서』 제26장에도 “우리의 모든 일을 당신께서 우리를 위하여 이루셨습니다”라고 되어 있다. 이 논거에 따르면 신적 징조라는 이름을 붙여도 되는 것은 로마인들이 신적이라고 부른 징조가 아니다. 그것들은 어쩌면 악령에게서 비롯했을 것이기 때문이다. 신적 징조는 신의 뜻을 원인으로 하는 것이며, 이에 관해서는 성경에서 찾아야 한다.
Naturalia uero quibus Medici, aut Philosophi naturales utuntur ad aliquid futuri significandum, & dicuntur naturalia, quoniam eorum assignari potest aut humana aut naturalis causa, humana quidem, ut si esset subitarius auium uolatus ex aliquo loco, hoc enim augurium esse posset ad significandum nobis eo loco latere insidias, e quo aues subito uolauerunt, cuius causa est assignata ex nostra humana industria. Naturalis uero, ut si quis glocitante frequenter Cornicula mox futuram praenunciet pluuiam, ex naturali causa potest auspicari, quoniam naturali quodam instinctu ex impressione corporum coelestium producto mouentur pro ratione dispositionis aeris ad temporum cognitionem, ut necessarium est suis naturis, secundum illud Hieremiae capite viii. Miluus in coelo cognouit tempus suum, Turtur, & Hirudo, & Ciconia custodierunt tempus aduentus sui. Praeterea si Medicus binum sternutamentum pro augurio accipiat, dicatque aegrorum a mortis periculo liberari, ex naturali causa hoc dicere potest, unum enim casu esse potest, plura uero duobus rheumatis impulsu, duo autem uirtutis robur arguunt. Ad haec in iram assuetam aegrotum redire pro augurio bono a Medicis accipiuntur, in aegrotis, praesagit enim aegrotos ad naturales dispositiones reuerti. Insuper si Medicus saltum pro augurio sumat ad significandum accidentia animae, ut Gaudium, Iram, uel Tristitiam, & id genus, non est praeter rationem naturalem, quoniam ut Auicenna inquit libro iii. Fen. iii. Tractatu primo capite xviii. Saltus aliquando euenit ex animalibus accidentibus, nam motus spirituum qui est in animalibus passionibus interdum conuertit humores in uentositates, quibus fit saltus membri. Saltus etiam propter hanc causam enuntiat apoplexiam, & cum perseuerauerit in membrana cooperiente uentrem, praesagit melancholiam, & epilepsiam. Cum uero perseuerauerit in facie, torturam, cum & in hypochondrijs, apostema praesagit. Quare si quis tremorem pro augurio sumat ad significandum haec, non praeter naturalem rationem accipiet.
Si etiam Meteorologicus tres soles sumat pro augurio ad significandum pluuias ingentes, non praeter rationem naturalem facit, simili ratione si tres Lunas, Clypeumque ardentem in coelo, Armorum crepitus, Tubarum sonitum audiri, lacte pluere & sanguine, ut M. Attilio, & C. Portio consulibus. Item carne, ut L. Volumnio, & Seruio Sulpitio Consul. Rursum ferro in Lucanis paulo antequam M. Crassus occideretur, a Parthis, ad significandum effectus naturales Meteorologicus pro augurio accipiat, non errat, quoniam naturales causas habere potest. Praeterea si quis Vultures biduo, aut triduo uolare in exercitu in augurio accipiat, ad significandum exercitus interemptionem, non errant. Si uerum est quod Plinius inquit libro x. Vultures cadauera futura & praesentia praesentire.
자연적 징조란 의사나 자연철학자가 앞으로 일어날 어떤 일을 가리키는 데 사용하는 것이다. 그 원인을 인간에게서든 자연에게서든 지정할 수 있으므로 자연적이라고 부른다. 인간에게서 찾을 수 있는 원인의 예로는 새들이 어떤 곳에서 갑자기 날아오르는 일이 있다. 그것은 새들이 갑자기 날아오른 그곳에 매복이 숨어 있음을 우리에게 알리는 징조가 될 수 있다. 우리 인간의 추론을 통해 그 원인을 밝혀낸 것이다. 자연적 원인의 예로는 작은 까마귀가 자주 우는 것을 보고 곧 비가 올 것이라고 예고하는 일이 있다. 이는 자연적 원인에 근거한 점조일 수 있다. 천체의 작용으로 생겨난 어떤 자연적 본능이 새들을 움직여, 각자의 본성에 필요한 대로 공기의 상태에 따라 때를 알게 하기 때문이다. 『예레미야서』 제8장에 “하늘의 솔개는 제때를 알고, 산비둘기와 제비와 황새도 돌아올 때를 지킨다”라고 한 것과 같다. 또 의사가 두 번의 재채기를 징조로 받아들여 환자가 죽음의 위험에서 벗어난다고 말한다면, 그는 자연적 원인에 따라 그렇게 말할 수 있다. 한 번은 우연일 수 있고 두 번보다 많이 하는 것은 점액의 자극 때문일 수 있지만, 두 번은 생명력이 튼튼함을 나타내기 때문이다. 환자가 평소처럼 화를 내게 되는 것도 의사들은 좋은 징조로 받아들인다. 환자가 본래의 상태로 돌아가고 있음을 예고하기 때문이다. 또 의사가 경련을 기쁨이나 분노, 슬픔과 같은 영혼의 변화를 가리키는 징조로 삼는 것도 자연적 이치에 어긋나지 않는다. 아비센나가 제3권 제3부 제1논고 제18장에서 말했듯이, 경련은 때때로 심적 변화에서 생기기 때문이다. 마음의 정념 속에서 일어나는 정기의 움직임이 때로는 체액을 바람 기운으로 바꾸며, 그로 인하여 신체 부위에 경련이 일어난다. 또한 이런 원인 때문에 경련은 중풍을 예고한다. 배를 덮는 막에서 경련이 계속되면 우울증과 간질을 예고하고, 얼굴에서 계속되면 뒤틀림을, 늑골 아래 부위에서 계속되면 종기를 예고한다. 그러므로 떨림을 이러한 일을 가리키는 징조로 삼는 것은 자연적 이치에 어긋나지 않는다.
기상 현상을 연구하는 사람이 세 개의 태양을 큰비의 징조로 삼는 것 역시 자연적 이치에 어긋나지 않는다. 같은 논리로, 세 개의 달과 하늘에서 불타는 방패, 무기들이 부딪치는 소리와 나팔 소리가 들리는 현상, 마르쿠스 아틸리우스와 가이우스 포르키우스가 집정관일 때처럼 우유와 피가 비로 내리는 현상, 루키우스 볼룸니우스와 세르비우스 술피키우스가 집정관일 때처럼 고기가 내리는 현상, 또는 마르쿠스 크라수스가 파르티아인들에게 살해되기 얼마 전 루카니아에서처럼 쇠가 내리는 현상을 자연적 결과를 가리키는 징조로 삼는다면, 그 기상학자는 잘못하는 것이 아니다. 그것들은 자연적 원인을 가질 수 있기 때문이다. 또 누군가 독수리들이 군대 위를 이틀이나 사흘 동안 날아다니는 것을 그 군대의 몰살을 가리키는 징조로 받아들인다 해도, 플리니우스가 제10권에서 독수리는 현재의 시체뿐 아니라 앞으로 생길 시체도 미리 감지한다고 한 말이 참이라면 잘못이 아니다.
Sunt tertio auguria, quae & nugatoria, & superstitiosa, & casualia dicuntur, uerbi causa, si quis sternutamentum acceperit pro augurio ad significandum ueritatem eorum, quae quis dicit, aut euasionem parati periculi, superstitiose, nugatorie, & casu uerum praedicit. Augures enim sternutamentum pro augurio accipiunt ad multa significandum, ut uisum est praesertim (ut Albertus inquit) ad significandum duo, ueritatem uidelicet eius dicti cui sternutamentum interuenit, & euasionem parati periculi, ut puta cum aliquis substinet insidias ab aliquo, praesertim si bis sternutauerit. Binum enim sternutamentum magnitudinem uirtutis significat, quae non esset nisi homo qui bis sternutat, coelestibus uirtutibus esset adiutus, ueluti critica dies non esset, nisi uirtute coelesti esset roborata. Virtute uero coelesti fouente, dictum expletur, reique adaequatur, & sic erit uerum. Simili ratione augurium est ad significandum euasionem parati periculi; nam qui uirtutibus coelorum roboratur, non potest a terrenis & sublunaribus deuinci.
Ego uero arbitror omne illud quod significat sternutamentum praeter euasionem infirmi, esse nugatorium, superstitiosum, & casuale. Casuale quidem, quoniam casu est, aliquo sternutante (ut euadat a periculo parato per insidias) quoniam praeter intentionem sternutantis, & eorum qui parauerunt insidias. Nugatorium uero, quoniam si quis accipiat sternutamentum ad significandum ueritatem dicti; uel euasionem parati periculi, re utitur ad significandum id, ad quod uirtus rei non se extendit, non enim uirtus sternutamenti potest ad haec se offerre. Tale autem dicitur nugatorium, ut Augustinus inquit libro ii. de doctrina christiana. Superstitiosum denique, quoniam importuna ineptaque, & non uera religione obseruatur (nam ut Gellius inquit) omnis importuna ineptaque religio superstitio dici potest; propter hanc causam Deu. xviii. dicitur. Non inueniatur in te, qui lustret filium suum, aut filiam ducens per ignem, aut qui ariolos sciscitetur, & obseruet somnia atque auguria, nec sit maleficus, aut incantator nec Phitones consulat, nec diuinos, & quaerat a mortuis ueritatem. Simili ratione dicendum est de saltu, & uolatibus & cantibus auium, cum enim accipiuntur ad significandum aliquid ultra uirtutes proprias, superstitiose, nugatorie & casu accipiuntur. Ex ijs perspicuum est, quibus augurijs sit credendum, quibus uero non. Diuinis enim ac naturalibus si quis crediderit, nec uanus, nec nugatorius, nec superstitiosus est, at qui augurijs credit quae non nisi casu significant, hic uanus est superstitiosus & nugatorius.
셋째로 무익하고 미신적이며 우연적이라고 부르는 징조가 있다. 예를 들어 누군가 재채기를 사람이 하는 말이 참임을 나타내거나 남이 준비한 위험을 피하게 됨을 나타내는 징조로 삼는다면, 그는 미신적이고 무익한 방식으로 우연히 진실을 예언하는 것이다. 앞에서 보았듯 조짐 해석자들은 재채기를 여러 가지를 가리키는 징조로 받아들인다. 특히 알베르투스가 말하듯 두 가지, 곧 재채기가 끼어든 말의 진실성과 이미 준비된 위험에서 벗어남을 나타낸다고 한다. 누군가 다른 이의 매복에 노출되어 있다가 재채기를 하는 경우가 그 예이며, 특히 두 번 재채기하면 그렇다고 한다. 두 번의 재채기는 힘이 강함을 나타내는데, 두 번 재채기하는 사람이 하늘의 힘으로 도움을 받지 않는다면 그러한 힘이 있을 수 없다는 것이다. 병세의 고비가 되는 날도 하늘의 힘으로 강화되지 않는다면 존재할 수 없다는 것과 같은 논리다. 하늘의 힘이 도와주면 말이 실현되고 사태와 일치하므로 참이 된다고 한다. 같은 논리로 재채기는 준비된 위험에서 벗어남을 나타내는 징조라고 한다. 하늘의 힘으로 강화된 사람은 땅 위의 것들과 달 아래의 것들에게 정복될 수 없기 때문이다.
그러나 나는 재채기가 나타낸다는 것 가운데 환자가 병에서 벗어나는 일 외에는 모두 무익하고 미신적이며 우연적이라고 생각한다. 우선 우연적이다. 누군가 재채기를 하다가 매복으로 준비된 위험에서 벗어나는 것은 우연이기 때문이다. 그것은 재채기하는 사람의 의도도, 매복을 준비한 사람들의 의도도 벗어나 있다. 또 무익하다. 재채기가 말의 진실성이나 준비된 위험에서 벗어남을 나타낸다고 받아들이는 사람은, 어떤 사물을 그 사물의 힘이 미치지 않는 것을 가리키는 데 쓰는 셈이다. 재채기의 힘은 그러한 일들에까지 미칠 수 없기 때문이다. 아우구스티누스가 『그리스도교 교양』 제2권에서 말했듯이 그러한 것은 무익하다고 불린다. 마지막으로 미신적이다. 참된 신앙이 아니라 지나치고 어리석은 신앙으로 그것을 지키기 때문이다. 겔리우스가 말했듯이 지나치고 어리석은 모든 신앙을 미신이라고 부를 수 있다. 이 때문에 『신명기』 제18장에는 다음과 같이 되어 있다. “너희 가운데 자기 아들이나 딸을 불 사이로 지나가게 하여 정결례를 행하는 자, 점쟁이에게 묻는 자, 꿈과 징조를 살피는 자가 있어서는 안 된다. 마술사나 주문을 외우는 자도 있어서는 안 되며, 신들린 자들이나 예언자들에게 묻거나 죽은 자들에게서 진실을 구해서도 안 된다.” 경련과 새의 비행 및 울음에 대해서도 같은 논리로 말해야 한다. 그것들의 고유한 힘을 넘어서는 어떤 것을 가리키는 것으로 받아들이면, 미신적이고 무익하며 우연적인 방식으로 받아들이는 것이다. 이로써 어떤 징조를 믿어야 하고 어떤 징조를 믿어서는 안 되는지가 분명해진다. 신적 징조와 자연적 징조를 믿는 사람은 헛되거나 무익하거나 미신적인 사람이 아니다. 그러나 우연히만 무엇을 가리키는 징조를 믿는 사람은 헛되고 미신적이며 무익한 사람이다.
Ex ijs patet ueram causam superstitiosorum auguriorum esse daemonem, nam ut Augustinus inquit libro secundo, quem de doctrina christiana scripsit, omnes artifices huius uel nugatoriae, uel noxiae, superstitionis ex quadam pestifera societate hominum & daemonum, quasi pacta infidelis, & dolosae amicitiae constituta penitus sunt repudianda & fugienda christiano. Daemones enim talibus rebus efficaciam aliquando praestant, ut uanitatibus animos hominum implicent, & propterea dicitur in psalmis, Beatus uir cuius est nomen domini spes eius, & non respexit in uanitates, & insanias falsas, hactenus de uera auguriorum causa.
이로써 미신적인 징조의 참된 원인은 악령임이 분명해진다. 아우구스티누스가 『그리스도교 교양』 제2권에서 말했듯이, 이런 무익하거나 해로운 미신의 온갖 수법은 사람과 악령의 치명적인 결탁에서 생겨나, 불성실하고 기만적인 우정의 협약처럼 성립한 것이므로 그리스도인은 철저히 물리치고 피해야 한다. 악령들은 사람의 마음을 헛된 것들에 얽매이게 하려고 때때로 이런 일들에 효력을 부여하기 때문이다. 그래서 『시편』은 “주님의 이름을 자신의 희망으로 삼고 헛된 것들과 거짓된 광기를 돌아보지 않는 사람은 행복하다”라고 말한다. 징조의 참된 원인에 관해서는 여기까지 하겠다.