R5-Dtitle

IOANNIS IOVIANI PONTANI DIALOGUS SANEQUAM VENUSTUS: QUO DOCETUR QUATENUS COELESTIUM PROGNOSTICORUM SIGNIFICATIONES PROCEDANT. Et quod voluntas solius hominis propria, illis nequaquam subijciatur: modo sensuum titillationibus, et cupiditatum illectamentis non acquieverit. IOAN. Pardus, et Franc. Pudericus.

천상의 예측 징후가 가리키는 바는 어디까지 미치는가. 인간만이 고유하게 지닌 의지는 감각의 자극과 욕망의 유혹에 굴복하지 않는 한 결코 그것들에 종속되지 않음을 가르친다.

대화자: 조반니 파르도와 프란체스코 푸데리코

R5-D01

PUDERICUS. Quid ni mihi cum Astrologis bellum sit Parde? cum Iovianum hunc videam, qui tam multa scripsit de syderibus, saepenumero illis irasci, nec omnino satis bene de illorum dictis, atque enuntiatis sentire? cum tamen eius disciplinae sit ipse mirifice studiosus. Quamquam, ut mihi semper visus est, non ut Ioannes Picus in ipsam disciplinam, armis equisque (quod dicitur) irrumpit, cum illam tueatur ut cognitu maxime dignam, ac pene divinam. Sed Astrologos quosdam, ut parum cautos, minimeque prudentes, insectatur, ac ridet.

푸데리코: 파르도, 내가 어찌 점성가들과 싸우지 않겠나? 여기 있는 조비아노를 보게. 별에 관해 그토록 많은 글을 쓴 그도 점성가들에게 자주 화를 내며, 그들의 말과 주장에 조금도 만족하지 못하지 않나? 그런데도 그 자신은 그 학문을 놀랍도록 열심히 연구하지. 다만 내가 줄곧 보아 온 바로는, 조반니 피코처럼 이른바 무장한 기병을 몰고 학문 자체에 쳐들어가지는 않네. 오히려 그것이 배울 가치가 가장 크고 거의 신성하기까지 한 학문이라고 옹호하지. 그가 공격하고 비웃는 것은 신중하지 못하고 지혜롭지도 못한 일부 점성가들이네.

R5-D02

PARDUS. Non temere hoc quidem Puderice. Quid enim magis sive absurdum, sive temerarium, quam quod coniecturis praecipue constet, id necessarium esse velle? Cum enim coeli, syderumque agitatione inferiora haec (quod liquido apparet) citatu moderentur suo: nequaquam tamen quae ab illis innuuntur, ijsdem numeris, eadem quoque qua portenduntur via ubique eveniunt: quod res ipsae inferiores superioribus illis causis, aut non omni e parte assentiantur, aut repugnent.

파르도: 푸데리코, 거기에는 분명 이유가 있네. 주로 추측에 의존하는 것을 필연적이라고 주장하는 일보다 더 터무니없거나 경솔한 일이 어디 있겠나? 이 아래 세계의 사물들이 하늘과 별들의 운동에 의해 각기 움직임의 다스림을 받는다는 것은 명백하네. 그렇지만 천체가 암시하는 일들이 모든 곳에서 똑같은 정도로, 예고된 것과 똑같은 방식으로 일어나지는 않네. 아래 세계의 사물들이 위쪽의 원인들에 모든 면에서 호응하지 않거나, 아예 저항하기 때문이지.

R5-D03

PUDER. Sunt igitur illae causae agentes ac primae, hae vero patientes, ac secundae. PARD. Nimirum sunt: nam nec calor ipse Solis ubique est aequalis, nec terrarum situs idem, ac par omnium. Quodque ad communium res spectat, voluntates ipsae nostrae, modo sensibus imperare voluerimus, liberae quidem sunt, syderalibusque agitationibus aliquanto validiores. Quod quonam modo fiat, id si aperuerim, non indignum conventu isto videatur.

푸데리코: 그렇다면 위쪽의 것들은 작용하는 일차 원인이고, 아래쪽의 것들은 작용을 받는 이차 원인이겠군.

파르도: 바로 그렇네. 태양의 열 자체도 어디서나 같지는 않으며, 모든 땅의 위치와 조건도 똑같지는 않으니까. 공동의 삶에 관한 일로 말하자면, 우리가 감각을 다스리고자 하기만 한다면 우리의 의지는 자유로우며 별들의 움직임보다 상당히 강하다네. 어떻게 그런 일이 가능한지 내가 설명한다면 이 모임에 어울리지 않는 이야기는 아닐 걸세.

R5-D04

Quatuor haec corpora, quaeque alio nomine sunt elementa, et materiam generationi suggerunt, vel ipsa eadem potius sunt materia, quatuor humores subministrant, ex quibus haec constant omnia. Hi, pro motu Solis, Lunaeque, ac utriusque habitu (ne de alijs nunc loquamur stellis) in assiduo ubique sunt, aut incremento, aut imminutione, qua re generatio cietur atque corruptio: et proinde in eodem nunquam persistunt statu: quando et Solis, et Lunae mutationes, ipsi quoque imitentur: ac Luna continenter pene fluctuat. Sol vero erraticis cum stellis nunc sit ipse propior, nunc contra remotior ab regionibus quas incolimus. Quibus e rebus et incrementa sequuntur humorum qualitatumque, et item imminutiones. Has ad res permultum etiam conferunt regionum tum situs, tum habitus: cum Apulia, Libya, Aegyptus aptior sit calori, siccitatique augendae quam aut Germania, aut Gallia: hae vero quam illae frigori atque humectationi.

원소라고도 부르는 이 네 물체는 생성에 질료를 공급하거나, 더 정확히는 그 자체가 바로 그 질료이며, 이 모든 것을 이루는 네 체액을 제공하네. 지금은 다른 별들은 말하지 않더라도, 이 체액들은 태양과 달의 운동 및 둘의 배치에 따라 어디에서나 끊임없이 늘거나 줄어들며, 이로부터 생성과 소멸이 일어나지. 따라서 그것들은 한 상태에 머무는 법이 없네. 태양과 달의 변화를 그대로 따르기 때문이지. 달은 거의 끊임없이 변하며, 태양도 행성들과 함께 때로는 우리가 사는 지역에 가까워지고 때로는 멀어지네. 그 결과 체액과 성질이 증가하기도 하고 감소하기도 하지. 여기에는 지역의 위치와 상태도 매우 크게 작용하네. 아풀리아·리비아·이집트는 게르마니아나 갈리아보다 열과 건조함을 높이기에 알맞으며, 게르마니아와 갈리아는 앞의 지역들보다 차가움과 습윤함을 높이기에 알맞으니 말일세.

R5-D05

Ad haec terrarum aliae non multam quidem hominum exigunt aut operam, aut industriam in re frumentaria procuranda: aliae contra suapte natura parum sunt feraces. Quid quod habitus ipse locorum alibi obtusiora gignit ingenia, alibi magis acuta eademque versutiora? Quo fit, ut tam multae quoque rerum earundem sint varietates: quod in saporibus potissimum, ac succis ostenditur: itemque in animalibus, sive feris, sive alitibus: ac tum in celeritate eorum, tum etiam in statura et robore: ut humores ipsi non solum coeli ac stellarum agitationes sequantur, verum etiam agrorum naturas, ac regionum tum situm, tum habitum. Quod cum ita sit, ne stellarum quidem effectiones ubique aut eaedem, aut pares esse possunt. Quae, qui Astrologus probe consideraverit, vix ille longius aberraverit a coelestium prognosticorum significationibus vere pronunciandis: quousque tamen coniectura ipsa sese tuto conferre poterit.

또 어떤 땅은 곡식을 얻는 데 사람의 노동이나 기술을 많이 필요로 하지 않지만, 다른 땅은 본래 비옥하지 않네. 지역의 상태 자체가 어떤 곳에서는 둔한 지성을, 다른 곳에서는 더 예리하고 영리한 지성을 낳는다는 점은 또 어떤가? 그래서 같은 사물에도 그처럼 많은 차이가 생기지. 이는 특히 맛과 즙에서 드러나며, 들짐승이든 새든 동물들에서도, 그들의 속도와 몸집과 힘에서도 드러나네. 이처럼 체액 자체는 하늘과 별들의 움직임만이 아니라 토지의 본성과 지역의 위치 및 상태도 따르는 것이네. 그렇다면 별들의 작용조차 모든 곳에서 동일하거나 동등할 수는 없지. 이를 잘 헤아리는 점성가라면 천상의 예측 징후를 참되게 말하는 데서 크게 벗어나지는 않을 걸세. 다만 추측 자체가 안전하게 나아갈 수 있는 범위 안에서 하는 말일세.

R5-D06

Haec igitur ipsa, cum tantopere inter se dissentiant, ac tam sint cognitu difficilia, quam profecto sunt, nata est hinc observatio: Cuius proprium est intueri, quae appareant signa: eaque animadversa, multumque retenta in mente, quid tandem adferant expectare: indeque a re ipsa prognostica dicta sunt. Non tamen ut semper praestent quae promittere videantur: sed quod pleraque tantum, cum et medici, et nautae, ipsique quoque agricolae in curationibus, aegritudinibusque, item in pluvijs, aut serenitatibus, frugumque proventu, aut huberiore, aut modico, non raro se a signis, observationeque deceptos querantur. Minus ut mirum videri debeat, si Astrologi quoque fallantur: cum ipsae aliquando causae invicem pugnent, actionesque, ac passiones inter sese (ut dictum est) non uno modo dissentiant.

이 일들은 참으로 서로 크게 다르고 알기도 몹시 어려우므로 관찰이라는 것이 생겨났네. 관찰이란 나타나는 징후를 살피고, 그것을 주의 깊게 보아 오래 기억하면서 마침내 어떤 결과를 가져오는지 기다리는 일이네. 이 때문에 실제 하는 일에서 이름을 따서 이를 예측 징후라고 부른다네. 그렇다고 그것들이 약속하는 듯한 일을 언제나 실현한다는 뜻은 아니네. 대체로 그럴 뿐이지. 의사와 선원과 농부들도 치료와 질병, 비와 맑은 날씨, 풍성하거나 빈약한 수확에 관한 징후와 관찰에 속았다고 종종 불평하지 않나. 그러니 점성가들도 틀린다고 해서 크게 놀랄 일은 아니네. 때로는 원인들 자체가 서로 다투며, 앞서 말했듯 작용하는 것과 작용을 받는 것이 여러 방식으로 어긋나기 때문일세.

R5-D07

Tertio ante anno Campanus ager aestivis pluvijs plus solito laboravit: eodem tamen tempore in agro Brutio, ac Crotoniensi, de nimia siccitate atque aestu vineae exaruerunt. Hinc igitur vanae Mathematicorum praedictiones, quod ad ea quae portendi videntur a stellis, non omnes conveniant simul causae: permultaque eos lateant, quemadmodum et medicos. Et hi quidem frustra haberi solent, non solum propter naturam morbi et humorum parum cognitam, verum etiam aegrotantium, et regionis, aerisque ipsius, ob alias causas, atque alias, ac tum ventorum, tum exhalationum. Illi vero propter incognitas stellarum misturas: aut quod in id tempus incidant significationes aliquarum sive copulationum, sive eclipsium, aut cometarum, multis ante annis eas portendentium, quae parum quidem observatae fuerint.

삼 년 전 캄파니아 들판은 여름비 때문에 평소보다 더 큰 피해를 보았네. 그런데 같은 시기에 브루티움과 크로톤의 들판에서는 지나친 가뭄과 더위로 포도밭이 말라 버렸지. 점성가들의 예측이 빗나가는 까닭은 바로 여기에 있네. 별들이 예고하는 듯한 일을 향해 모든 원인이 한꺼번에 모이지 않으며, 의사들에게 그러하듯 그들에게도 알려지지 않은 것이 아주 많기 때문일세. 의사들이 실패하는 것은 질병과 체액의 본성을 충분히 알지 못해서만이 아니라, 환자와 지역과 대기 자체의 본성, 그리고 바람과 증발기 등 이런저런 원인을 충분히 알지 못하기 때문이기도 하네. 점성가들은 별들의 혼합 작용을 알지 못해서 실패하거나, 오래전에 있었으나 충분히 관찰되지 않은 합이나 식이나 혜성이 예고했던 작용이 바로 그 시기에 겹쳐서 실패하기도 하네.

R5-D08

Interdum, quod regio ipsa perniciosis a ventis aut vexetur, aut a salubribus defendatur: plusque venti ad prohibendum valeant, quam ad nocendum hostilis stellarum irradiatio. An non Hetruriae maritima pleraque pestilens est ora, propter paludes halitusque malignos ab his afflatos, aurasque illos agitantes: cum collinae eius regionis sint quam saluberrimae? Itaque, et in locis illis palustribus salutiferae stellarum configurationes parum prodesse per aestatem poterunt: et collinae salubritati non adeo malignae nocebunt, ac pestilentes. Patrij quoque mores, consuetudinesque, et municipales artes, necnon instituta tum publica, tum domestica, multum in utramque partem conferunt syderalibus configurationibus.

때로는 그 지역이 해로운 바람에 시달리거나 건강에 좋은 바람의 보호를 받기 때문이기도 하네. 바람이 해를 막는 힘이 별들의 적대적인 광선이 해치는 힘보다 더 강한 것이지. 에트루리아 해안 대부분은 늪과 그곳에서 나오는 나쁜 기운, 그리고 그 기운을 실어 나르는 바람 때문에 병을 일으키지만, 그 지역의 구릉은 더없이 건강에 좋지 않은가? 따라서 그런 늪지에서는 건강에 유익한 별들의 배치도 여름 동안 별 도움이 되지 못할 수 있네. 또 건강에 좋은 구릉에서는 나쁘고 역병을 일으키는 배치도 그만큼 크게 해치지 못하겠지. 고장의 풍속과 관습, 지역의 기술, 공적인 제도와 가정의 관례 역시 별들의 배치가 미치는 작용을 좋게도 나쁘게도 크게 바꾸네.

R5-D09

Quid, quod rerum certa cognitio eaque quae scientia dicitur in generalibus perscrutationibus versatur? Quis igitur humorum ex quibus constamus singulares adsequi possit, sive commistiones, sive temperaturas? Quis rursus syderum particulares vires, quae tum abstrusissimae sunt, tum pene etiam infinitae? Quis item adversantium inter se causarum digladiationes particulatim cognitas, et observatas habeat, et quantum, et quousque? Itaque illi ipsi qui ad particulares praedictiones dilabuntur, ab ipso etiam Ptolemaeo habentur derisui: cum necesse sit eorum coniecturas, observationesque hac in parte vacillare: ipsasque non solum deerrare a via, verum turpissime dilabi, deque vestigio ruere. Vides igitur Puderice, unde tam multi Mathematicorum errores proficiscantur: coniecturaeque tam fallaces: ut iure quidem irasci illis et possis, et debeas, in pestilentijs praedicendis, itemque in sterilitatibus, tempestatibus, alluvionibus, atque eventis alijs.

게다가 사물에 대한 확실한 인식, 곧 학문이라 부르는 것은 일반적인 탐구를 다루지 않는가? 그렇다면 누가 우리를 이루는 체액들의 개별적인 혼합과 균형을 낱낱이 파악할 수 있겠나? 누가 지극히 은밀하고 거의 무한하기까지 한 별들의 개별적인 힘을 알 수 있겠나? 서로 맞서는 원인들이 얼마나, 어디까지 다투는지를 누가 하나하나 알아내고 관찰할 수 있겠나? 그러니 개별적인 사건을 세세하게 예언하려 드는 사람들은 프톨레마이오스 자신에게도 비웃음을 받네. 그들의 추측과 관찰은 이 지점에서 흔들릴 수밖에 없으며, 길을 벗어날 뿐 아니라 보기 흉하게 무너져 그 자리에서 곤두박질칠 수밖에 없기 때문이지. 푸데리코, 이제 점성가들의 그 많은 오류와 기만적인 추측이 어디서 생기는지 알겠지. 그들이 역병이나 흉작, 폭풍, 홍수와 그 밖의 사건들을 예언할 때 자네가 그들에게 화를 내는 것은 정당하며, 마땅히 그래야 하네.