Veniamus nunc ad hominum voluntates, quibus si sese ipsae sensibus dominandas permiserint, nihil est fluxius, imbellius, addam etiam fractius domabiliusque. Contra, nihil quod sit illis generosius, robustius, imperiosiusque, ubi sensus ipsos eorumque illectamenta nihili fecerimus, miserimusque sub iugum.
이제 인간의 의지로 넘어가세. 의지가 스스로 감각의 지배를 허용하면 그것보다 더 흔들리고 무력한 것은 없네. 더 나아가 그보다 꺾이기 쉽고 길들이기 쉬운 것도 없다고 하겠네. 반대로 우리가 감각과 그 유혹을 대수롭지 않게 여기고 멍에 아래 굴복시키면 의지보다 더 고귀하고 강건하며 지배적인 것은 없네.
Vendidit Marc. Cato confectum iam senio equum: qui cum ipse sive Consul, sive Praetor militaverat. Marcus, inquam, Cato optimus sui temporis Orator, optimus Senator, optimus Imperator, sic enim est habitus. Cur vendidit? quia voluit: quia plus apud eum attenuatissima illa valuit parsimoniae cura, quam ratio, et Senatore, et Oratore, et Imperatore, tam valide etiam spectato digna. Quodque usurpare esset solitus, bonum patremfamilias vendacem esse oportere magis, quam emacem, voluit etiam in re sua praeceptum id pertinacissime tenere. At coactus est ad hoc ipsum ab natalitia coeli, stellarumque configuratione. O coelum avarissimum! o stellas tam attenuate, ac sordide parcas! quae in hoc tam attente, ac tantopere pervicaces. Potuit proculdubio coeli, stellarumque configuratio, Marc. Catonem facere ad parsimoniam propensiorem, propter humorum e quibus constaret compactionem: non tamen ut cum summa et Senatorum, et civium Romanorum sive accusatione, sive irrisione, militarem, vel consularem potius equum, vilissimo etiam precio captus venderet: ac si equus ille nascente Catone, sollicitas stellas sua etiam de venditione fecerit.
마르쿠스 카토는 이미 늙어 버린 말을 팔았네. 그 말은 카토가 집정관이나 법무관으로서 전쟁에 나섰을 때 함께 종군했던 말이었지. 내가 말하는 마르쿠스 카토는 당대 최고의 연설가이자 최고의 원로원 의원이며 최고의 장군으로 평가받던 그 사람일세. 왜 팔았을까? 팔고 싶었기 때문이지. 그에게는 그토록 옹졸한 절약에 대한 집착이, 그처럼 충분히 검증된 원로원 의원과 연설가와 장군에게 어울리는 이성보다 더 강했기 때문일세. 그는 훌륭한 가장이라면 사들이기보다 팔기를 더 잘해야 한다고 늘 말하곤 했는데, 자신의 재산에도 그 원칙을 지독하게 고수하고 싶었던 것이네. 그런데 그 일을 하도록 강요한 것이 탄생 당시 하늘과 별들의 배치였다고 해 보세. 아, 탐욕스럽기 그지없는 하늘이여! 그토록 인색하고 비루하게 절약하는 별들이여! 이 일에 그토록 세심하고 완강하게 매달리다니! 물론 하늘과 별들의 배치는 카토를 이루는 체액의 결합을 통해 그를 절약에 더 기울게 할 수는 있었을 걸세. 그러나 원로원 의원들과 로마 시민들의 심한 비난과 조롱을 받으면서도, 그 군마, 아니 집정관의 말을 아주 보잘것없는 값에 홀려 팔아 버리게 할 수는 없었네. 마치 카토가 태어날 때부터 그 말이 자신의 매매 문제로 별들을 걱정하게 했다는 듯하지 않은가.
Ptolemaeus, Aegypti Rex sororem suam duxit uxorem, impulsus videlicet expugnatusque natalis coeli, ac stellarum themate. O prophanum coelum cum themate etiam tam impuro, et inquinato: in quo tam immanis reposita esset libido. Quis vel etiam summe improbus, ac pervicax adseverare hoc audeat? etenim configurationes illae intemperantiam tantum portendunt humorum ac concretionis corporeae, atque in re quidem venerea: detur etiam et in sororea coniunctione. An non foelicissimus ipse rex ac potentissimus, poterat quod quidem noluit, sororem suam alij matrimonio locare, ipseque aliam sibi ducere? At medici, vel modicis adhibitis medicamentis, humorem, qui nimius sit, temperant, coguntque sub regulam: qui minus, atque attenuatus, eum exuscitant et attollunt. Tu vero Rex eximie, minime potuisti nefariam istam libidinem continere: quod videlicet noluisti. Patravit igitur scelus hoc, quia voluit: nam si noluisset, qua diximus via evitare illud omnino poterat. Quod ut patraret, credibile est multas, variasque in ea re cogitationes consumpsisse: sed passus est a libidine tandem sese vinci.
이집트 왕 프톨레마이오스는 자기 누이와 결혼했네. 이 또한 탄생 당시의 하늘과 별들의 천궁도에 떠밀려 굴복한 일이라고 해 보세. 아, 그처럼 더럽고 오염된 천궁도를 지닌 불경한 하늘이여! 그 안에 그토록 흉측한 욕정이 담겨 있었다니! 아무리 악하고 고집 센 사람이라도 누가 감히 그런 주장을 하겠나? 그런 배치가 예고하는 것은 체액과 신체 구성의 불균형, 특히 성적인 문제에서의 무절제일 뿐이네. 좋네, 누이와의 결합에 대한 성향까지 나타낸다고 양보해 주세. 그렇더라도 더없이 행운을 누리고 강력한 권력을 지닌 그 왕은 자신이 원하지 않았을 뿐, 누이를 다른 사람과 결혼시키고 자신은 다른 여자를 아내로 맞을 수 있지 않았겠나? 의사들은 약을 조금만 써서도 지나친 체액을 조절해 정상 범위에 두고, 부족하고 쇠약한 체액을 북돋워 끌어올리네. 그런데 훌륭하신 왕이여, 그대는 그 사악한 욕정을 조금도 억제할 수 없었다는 말인가? 실은 억제하려 하지 않았던 것이겠지. 그러므로 그는 원했기 때문에 그 죄를 저질렀네. 원하지 않았다면 우리가 말한 방법으로 완전히 피할 수 있었으니까. 이를 저지르기까지 그 문제를 두고 여러 생각을 거듭했으리라 짐작할 수 있네. 그러나 마침내 욕정에 패배하도록 자신을 내맡긴 것이지.
At apud Persas eiusmodi matrimonia erant et usitata, et concessa: secutusque est finitimae gentis exempla. Iam, qua promptitudine secutus est ipse Persas? Cur non Macedones secutus est ipse suos, laudatissimosque Macedonum Reges? Nequaquam autem secutus est, quia noluit: quia imperari maluit sibi a libidine, quam ipse libidini imperare. I nunc, et coelum incusa, ac stellas, nefariasque stellarum configurationes.
페르시아인들에게는 그런 혼인이 관행이었고 허용되었으니, 그는 이웃 민족의 사례를 따랐을 뿐이라고 할 수도 있겠지. 그런데 그는 어째서 그토록 선뜻 페르시아인들을 따랐나? 어째서 자신의 동족 마케도니아인들과 크게 칭송받는 마케도니아 왕들은 따르지 않았나? 따르기를 원하지 않았기 때문이네. 자신이 욕정을 다스리기보다 욕정의 다스림을 받기를 원했기 때문이지. 자, 그러고도 하늘과 별들, 별들의 사악한 배치를 탓해 보게나.
Tempestate hac nostra, qui apud Reges, regulosque magistri fuere epistolarum, ut qui hodie dicuntur, Secretarij, summum in modum locupletati sunt omnes, praeter Iovianum hunc, qui adest: quam ad rem ab amicis familiaribusque assidue cohortatus cum esset, nunquam a proposito dimoveri potuit: illud in ore semper habens. Egere nolo, opulentus esse recuso: qua ratione non modo cupiditati imperavit, pecuniarumque appetitioni, verum ipsis etiam Regibus in Repub. moderandis: quam animi firmitatem his ipsis etiam diebus ostendit. Quum enim capto regno Neapolitano, Ludovici Gallorum Regis Praefectus, magistratum ei offerret, quo ex eius redditu senectutem opulentiorem duceret: at, inquit, non opulentiorem eam feceris, verum occupatiorem: quando Dijs iuvantibus nullius honestae rei indigeo. Voluntas certe haec fuit, ratione temperata: eaque cupiditatum victrix, ac sensuum titillantium.
우리 시대에 왕이나 군주 곁에서 서신 업무를 맡아 오늘날 비서라고 불리는 사람들은 모두 엄청난 부자가 되었네. 다만 이 자리에 있는 조비아노만은 예외이지. 친구들과 가까운 사람들이 끊임없이 권했어도 그는 결심을 바꾸지 않았고, 늘 이렇게 말했네. “궁핍하고 싶지는 않지만 부자가 되는 것은 사양하네.” 이렇게 그는 욕망과 재물에 대한 탐욕을 다스렸을 뿐 아니라, 국가를 운영하는 왕들 자신도 이끌었네. 바로 최근에도 그 굳센 정신을 보여 주었지. 나폴리 왕국이 함락된 뒤 프랑스 왕 루이의 총독이 그에게 관직을 제안했네. 그 수입으로 노년을 더 부유하게 보내라는 것이었지. 그러자 그는 “그러면 내 노년이 더 부유해지는 것이 아니라 더 분주해질 것이오. 신들의 도움으로 나는 떳떳하게 필요한 것은 아무것도 부족하지 않소”라고 답했네. 이것이야말로 이성으로 조절된 의지이며, 욕망과 간질이는 감각을 이긴 의지이지.
Nero Augustus singulari fuit crudelitate nobilitatus: quis sanae tamen cogitationis inficietur, in procreando Nerone seminis humorumque temperaturam, e qua fotus ipse, et concretus est, apprime malignam fuisse: stellasque ipsas eam ad rem adiumenti plurimum contulisse, ut suapte natura Nero proclivis esset, atque incitus ad saevitiam? fuere igitur huius rei causae, tum natura ipsa e qua Nero constitit, quod male esset fermentata, tum stellarum malus habitus, perversaque configuratio, quae aut humorem secuta est, malignum illum quidem, atque perverse affectum: aut eum malignitate, ac depravatione affecit sua. Est, detur hoc quidem. At invenire nova suppliciorum genera, inusitataque excogitare tormenta, et cum artifice convenire, qua via ad maternum naufragium navicula opportune strueretur, Neronis hoc fuit, sanguinariaeque eius voluntatis, non stellarum ac coeli. Fuit autem Neronis, quia voluit. Voluit autem, quod ab ambitione rapiebatur, qua expugnatus, conculcavit ipse rationem. Sed desinam pluribus iam exemplis uti, maximorum etiam virorum, quorum voluntates victae cupiditatibus, aut sensuum captae illecebris iere praecipites.
네로 황제는 유별난 잔인함으로 이름을 떨쳤네. 그렇지만 건전하게 생각하는 사람이라면, 네로가 생겨날 때 그를 길러 내고 구성한 정액과 체액의 배합이 매우 나빴으며 별들도 이에 크게 기여하여 그가 본래 잔혹함에 기울고 충동을 느끼게 되었다는 사실을 누가 부정하겠나? 따라서 그 원인은 네로를 이루는 본성이 나쁘게 발효되었다는 데에도, 별들의 나쁜 상태와 뒤틀린 배치에도 있었네. 그 배치는 이미 악하고 뒤틀려 있던 체액을 따랐거나, 자기의 악함과 부패를 그 체액에 옮겼을 것이네. 좋네, 그 점은 인정하세. 그러나 새로운 처형 방법을 찾아내고, 전례 없는 고문을 고안하며, 어머니를 난파시켜 죽이기에 알맞은 배를 어떻게 만들지 장인과 의논한 것은 네로와 그의 피에 굶주린 의지가 한 일이지, 별들과 하늘이 한 일이 아니네. 그것이 네로의 일이었던 것은 그가 원했기 때문일세. 원했던 까닭은 야망에 끌렸기 때문이며, 야망에 굴복하여 스스로 이성을 짓밟았기 때문이지. 이제 더 많은 사례를 들지는 않겠네. 아무리 위대한 사람들 중에서도 의지가 욕망에 지거나 감각의 유혹에 사로잡혀 곤두박질친 사람은 많지만 말일세.