QVOD peritus rerum coeli philosophus corpori humano admodum consulere possit: ac magnum cum perito medico habeat consortium: insuper quomodo, & quatenus de morbis liceat ex astris serio philosophari. CAPVT XI. QVEMADMODVM prudens natura medicus (qualem in suis praesagiis esse cupit ter maximus Hippocrates) sedulo disquirit apud suos aegrotantes, quaenam corporis particula primario affectu corripiatur, uel alteri consentiat: deinde quale sit laborantis temperamentum, quae morbi species, & qualis natura, quae decumbentis aetas, quae studia, quae regio, quae anni tempestas, qualis uictus quo per sanitatem uti consueuit, quae artes ad quas animum appulit: quo usus sit aëre, utatur: adhaec quomodo se gesserit erga cibum, potum, somnum, uenerem, & alia: ex quibus recte, tuto, iucunde, & cito ueras curandi iudicationes, una cum aptis ac idoneis remediis, ceu de speculo uidet ac colligit.
신중하게 본성을 살피는 의사는, 지극히 위대한 히포크라테스가 그의 예후론에서 바랐던 그런 의사는, 환자들에게서 어느 신체 부분이 일차적으로 병에 붙들렸는지, 또는 다른 부분과 함께 반응하는지를 부지런히 조사한다. 이어 환자의 기질은 어떠한지, 병의 종류와 본성은 어떠한지, 누워 있는 환자의 나이는 얼마인지, 무슨 일에 힘쓰는지, 어느 지역인지, 어떤 계절인지, 건강할 때 어떤 식생활을 해 왔는지, 어느 기술에 마음을 쏟았는지를 살핀다. 어떤 공기를 마셨고 지금 마시는지, 음식과 음료와 잠과 성생활, 그 밖의 것들에 어떻게 처신했는지도 살핀다. 그 모든 것에서 올바르고 안전하며 편안하고 신속하게 치료할 참된 지침과 적합하고 알맞은 치료 수단을 마치 거울에서 보듯 알아보고 모은다.
Ita, qui prudens, & peritus rerum coeli philosophus (qualem desiderat Ptolemaeus esse uellet, earundem cum humano corpore, & interioribus substantiis coaptator eximius dictus) multa repererit, plurima misceat, & innumera animaduertat necesse est: nam fieri non potest, quemadmodum ille idem Ptol. scribit, ut quis stellarum mixturas percipiat, nisi prius naturales differentias, temperaturasque cognouerit. Ergo, qui serio de morbis ex astris philosophari studet, is inprimis rerum & naturalium & medicarum causas, natura effecta differentias, & alia, multo studio ac longis obseruationibus comparata, ueluti ad manum habere debet, deinde duodecim imaginum Zodiaci, & septem planetarum, necnon reliquorum astrorum, praesertim insigniorum loca, uires, positus, schemata, motus, temperaturas, radiationes, exortus, occasus, coeli mediationes, progressiones, ascensiones, descensiones, latitudines, declinationes, regressiones, stationes, tarditates, uelocitates, climatum distinctiones, locorum naturas, uentorum futurorum, praesentium & praeteritorum rationes, regionum situs, coeli ad easdem habitudines, stellarum ad illas inclinationes, radiorum proiectiones, emergentium supra horizontes, & labentium siderum certas obseruationes, & denique fortuitarum, ac statarum tempestatum signa, una cum his, quae Ptolemaeus ubique magnus, δευτέρως, est secundaria nuncupat: in quorum classe militant Cometae traiectiones, ignita aëris spectra quaecunque (de quibus fusissime in nostra Cometographia) & diuturni pluuiarum, necnon siccitatum ac uentorum flatus, aliorumque, de quibus apud Hippocra. in Aphorism. nobis uulgari, eius libro de aëre, locis & aquis, ac alibi quae omnia à motibus & radiis coelestium corporum, exortuque & occasu illustrium siderum, naturas, elementorum, & rerum omnium inferiorum per aërem agitantium prodire, tam confessum esse debet, quam est manifestum.
마찬가지로 하늘의 사물에 관한 신중하고 숙련된 철학자도 많은 것을 알아내고, 매우 많은 것을 결합하며, 무수한 것에 주의를 기울여야 한다. 프톨레마이오스는 그가 하늘의 일들을 인체와 그 내부의 실체들에 훌륭히 대응시키는 사람이라 불릴 만하기를 바랐다. 그 프톨레마이오스가 쓰듯이, 먼저 자연적 차이와 기질을 알지 못하면 별들의 혼합을 파악할 수 없기 때문이다. 그러므로 별들로부터 질병을 진지하게 연구하려는 사람은 우선 자연적 사물과 의학적 사물의 원인과 본성, 결과와 차이, 그 밖의 것들을 많은 공부와 오랜 관찰로 얻어 바로 손에 닿듯 갖추어 두어야 한다. 이어 황도대의 열두 형상과 일곱 행성, 그리고 다른 별들, 특히 두드러진 별들의 위치·힘·배치·형상·운동·기질·광선 작용·뜸·짐·남중·전진·상승·하강·황위·적위·역행·정지·느림·빠름을 알아야 한다. 기후대의 구분, 장소의 본성, 미래와 현재와 과거의 바람 양상, 지역의 위치, 그 지역들에 대한 하늘의 관계, 그곳을 향한 별들의 기울기, 광선의 투사, 지평선 위로 떠오르고 지는 별들의 확실한 관찰, 그리고 우발적이거나 일정한 때에 생기는 날씨의 징후도 알아야 한다. 여기에 언제나 위대한 프톨레마이오스가 ‘이차적인 것’이라 부른 것들을 더해야 한다. 이 부류에는 혜성의 궤적과 공중의 온갖 불빛 현상이 속한다. 이에 대해서는 나의 『혜성론』에서 매우 상세히 다루었다. 또한 오래 계속되는 비, 가뭄과 바람의 지속, 그리고 우리에게 익숙한 히포크라테스의 『격언』, 그의 『공기·장소·물에 관하여』와 다른 곳에서 논하는 현상들이 속한다. 이 모든 것이 천체들의 운동과 광선, 그리고 빛나는 별들의 뜨고 짐에서 생긴다는 점은 명백한 만큼이나 인정되어야 한다. 그것들이 공기를 통하여 원소들과 아래쪽 모든 사물의 본성을 움직이기 때문이다.
Haec qui semel nouerit, & philosophicis, medicisque rebus prudenter aptauerit, & contemperarit, modo sibi deesse noluerit, uere magnum, & plane admirandum praestabit medicum. Quem ex Aegyptiorum nomenclatura, qui astronomiam medicinae, ubique copulauerunt, Ptolemaeus ἰατρομαθηματικόν, scita admodum appellatione inscribere uoluit: ac si dicas, medicastronomum, seu, uirum medica astronomicis perapposite coniungentem, Αἰγύπτιοι (inquit) συνῆψαν πανταχῇ τῷ δι’ ἀστρονομίας προγνωστικῷ, τὴν ἰατρικήν. subdit paulo post, διὰ τῶν καλουμένων παρ’ αὐτοῖς ἰατρομαθηματικῶν συντάξεων μεθόδων, &c. quod est. Aegyptii praedictionibus astronomicis ubique medicam artem adiunxerunt, unoque uerbo aptationem illam & medicinae cum astronomia coniunctionem Iatromathematicen dixerunt, ut astronomia declararet subiectarum constitutionum proprietates: & quid casuum, coelum nos circundans intentaret, cum propriis quorumcunque causis: sine quibus opem certam, ferri posse non sunt arbitrati: qui scirent eadem omnibus corporibus, & morbis non conuenire. Medicina uero efficeret, ut & futuri mali auersio, & praesentis curatio, quod eius rectissime fieri posset, de concordibus, aut contrariis singulorum effectionibus existeret. Hactenus Ptolemaeus.
이것들을 한번 익히고 철학과 의학의 사물들에 신중히 맞추어 조화시킨 사람은, 스스로 힘을 다하기만 한다면 진정 위대하고 참으로 놀라운 의사가 될 것이다. 천문학을 언제나 의학과 결합했던 이집트인들의 명명법에 따라, 프톨레마이오스는 그런 사람을 ‘이아트로마테마티코스’(ἰατρομαθηματικός)라는 매우 알맞은 이름으로 부르고자 했다. 이를테면 의학천문가, 또는 의학적 사물과 천문학적 사물을 아주 적절히 결합하는 사람이라는 뜻이다. 그는 그리스어로 “이집트인들은 천문학을 통한 예측에 의술을 어디서나 결합했다”라고 말하며, 조금 뒤에는 “그들이 이아트로마테마티카의 체계라고 부르는 방법들을 통하여”라고 덧붙인다. 이를 풀면 이렇다. 이집트인들은 천문학적 예측에 의술을 어디서나 덧붙였다. 그들은 그러한 대응과 의학·천문학의 결합을 한 단어로 ‘이아트로마테마티케’라고 불렀다. 천문학은 주어진 상태들의 고유한 성질과 우리를 둘러싼 하늘이 어떤 사건을 닥쳐오게 하려는지, 각각의 고유한 원인들과 함께 밝혀 주도록 했다. 그들은 이러한 것들 없이는 확실한 도움을 줄 수 없다고 생각했다. 같은 것이 모든 몸과 모든 병에 적합하지 않음을 알았기 때문이다. 의학은 각각의 조화로운 작용이나 반대되는 작용을 이용하여, 다가올 해악의 예방과 현재의 병의 치료가 가능한 한 가장 올바르게 이루어지게 했다. 프톨레마이오스의 말은 여기까지이다.
Ex quo, nisi plane es talpa, facile audis astronomiam medicinae plurimum opitulari. In qua sententia fuisse diuinum Hippocratem intelliges. Ἴσθι (inquit) ὅτι οὐκ ἐλάχιστον μέρος συμβάλλεται ἀστρονομίη ἐς ἰατρικήν. hoc est. Sciendum, quod ad medicinam non minimum confert astronomia. Cui subscribit eius interpres Galenus, his uerbis: qui astronomiae (inquit) imperitus est medicus, hunc caelatum nolim, ipsum haudquaquam obsequi Hippocrati ad illam cohortanti. Ex quibus summorum uirorum summis uerbis, & testimoniis, quid aliud amabo te, colliges, quam medicinam & astronomiam fraterno foedere, & sociali uinculo ubique & semper apud priscos copulatas fuisse? Certe quisquis utramque, ut par est, exquisitissime didicerit, & probe temperauerit in physiologice pronosticis prophylactice simiotice, & therapeutice (praecipuis & summis medicinae partibus) hoc est in temperamenti consideratione, in praesagiendo, praecauendo, signorum perscrutatione, & curando, ciuitatibus ac regnis, aegris atque sanis, sibi & amicis, notis ac ignotis, felicissime, ut postea ostendam, & summa cum laude prodesse poterit.
이로부터 그대가 완전히 두더지가 아니라면 천문학이 의학을 크게 돕는다는 사실을 쉽게 알아들을 수 있다. 신적인 히포크라테스도 같은 견해였음을 알게 될 것이다. 그는 그리스어로 “천문학이 의술에 기여하는 몫은 결코 작지 않음을 알라”라고 말한다. 곧 천문학은 의학에 아주 적지 않게 기여한다는 사실을 알아야 한다는 뜻이다. 그의 해설자 갈레노스도 다음 말로 이에 동의한다. “천문학에 미숙한 의사에게는, 그가 천문학을 권하는 히포크라테스를 전혀 따르지 않고 있다는 사실을 감추고 싶지 않다.” 이 위대한 사람들의 훌륭한 말과 증언에서, 고대인들에게 의학과 천문학이 언제 어디서나 형제의 결속과 동료의 끈으로 결합되어 있었다는 것 말고 무엇을 결론 내리겠는가? 두 학문을 마땅한 대로 매우 정밀하게 배우고, 생리론·예후론·예방론·징후론·치료론이라는 의학의 중요하고 으뜸가는 부문들에서 잘 조화시킨 사람이라면, 다시 말해 기질을 살피고, 예견하고, 예방하며, 징후를 탐구하고, 치료하는 데에 잘 활용한 사람이라면, 뒤에서 보이겠듯 도시와 왕국, 환자와 건강한 사람, 자신과 친구들, 아는 사람과 모르는 사람 모두에게 아주 성공적으로, 큰 칭찬을 받으며 이익을 줄 수 있을 것이다.
Sed iucundum, & (ut opinor) utile erit, si utriusque (medicinae inquam, & astronomiae) familiaritatem ac coniugium, crasso aliquo exemplo ostendero. Hoc demonstrationis gratia, tale esto. Peritus rerum coeli & naturae philosophus, qui initiante uere nouo (erectis duodecim coeli templis) obseruat Martem morborum significatorem in humido signo cum Saturno anni collega, hospitari, & bonam planetarum partem cum aquosis octaui orbis stellis, de pluuia significatione, oriri, occidere, & coelum mediare, sed omnium maxime lunam, quae in corpora & humorum fermentationem summum habet imperium,) ex eoque contubernio, & ex ea coeli constitutione, cum australibus uentis imbres diuturnos, sub crassiuscula aëris caligine, suffragantibus nouiluniis & pleniluniis effundendos ac refundendos. Ille certe, serio praedicere poterit ex ea coeli & aëris inclementia, adfuturas magna ex parte (quemadmodum scripsit bonorum omnium nobis parens Hippocrates) febres longas, alui profluuia, putredines, comitiales morbos, apoplexias, anginas, pleuritides, peripneumonias, coryzas, tusses, bronchios, dolores pectoris, laterum, capitis, ac lumborum, & uertigines, rationem subiiciet physicam, quod nouella terra proxime adhuc hyemis larga humiditate exsaturata, aquosam illam ueris superfluitatem, imperante coelo conquisitam, imbibere, & exsorbere non poterit. Imo uero, Sol ipse ob radiorum imbecillitatem, concoquendis, absumendis, aut diripiendis tot aquosis uaporibus, longe ac late sursum & deorsum refusis, satis esse non poterit. Ex quo continget, ut ipse aëris tractus, ob maleficam dominantium stellarum naturam, cito ac facile ex diuturnitate uitium trahat, & una etiam corpora, quae uelint nolint in illo, qualis qualis erit, uiuunt & spirant, adhaec stirpes (quibus alimur) in corruptionem, & putrilaginem, de sympathia leuiter adducat. Unde summum erit periculum, ne praeter commemoratos morbos, pestiferam auram aliquam alicubi etiam euomat.
그러나 두 학문, 곧 의학과 천문학의 친밀함과 결합을 대강의 한 사례로 보여 준다면 흥미롭고 유익하리라 생각한다. 설명을 위해 다음과 같은 예를 들자. 하늘과 자연에 숙련된 철학자가 새봄이 시작될 때 하늘의 열두 하우스를 세우고 관찰한다. 질병의 표시자인 화성이 그해를 함께 주관하는 토성과 더불어 습한 사인에 머물고, 행성의 상당수가 여덟째 천구의 물기 어린 별들과 함께 떠오르고 지고 남중하면서 비를 뜻하고 있다. 그중에서도 몸과 체액의 발효를 가장 크게 다스리는 달이 특히 그러하다. 이 동거와 이러한 하늘의 배치로부터, 신월과 만월의 뒷받침 아래 다소 짙은 공기의 안개 속에서 남풍과 함께 오래 가는 비가 거듭 쏟아질 것을 알아본다. 그는 이 거친 하늘과 공기의 상태에서 대개 오래 가는 열병, 설사, 부패성 질환, 간질, 졸중, 인후 협착, 늑막염, 폐렴, 코감기, 기침, 목쉼, 가슴과 옆구리와 머리와 허리의 통증, 현기증이 생길 것을 진지하게 예고할 수 있을 것이다. 모든 좋은 가르침의 아버지인 히포크라테스가 우리에게 썼던 것과 같다. 그는 자연적 이유도 덧붙일 것이다. 갓 봄을 맞은 땅은 아직 얼마 전 겨울의 많은 습기에 흠뻑 젖어 있어, 하늘의 명령 아래 모여든 봄의 지나친 물기를 빨아들여 흡수할 수 없다. 더욱이 태양 자체도 광선이 약하므로 위아래로 널리 퍼진 그 많은 물기 어린 증기를 익히거나 소모하거나 흩어 버리기에 충분하지 않다. 그래서 지배하는 별들의 해로운 본성 때문에 공기층 자체가 오래 지속되는 동안 빠르고 쉽게 나빠질 것이다. 또한 그 공기가 어떻든 좋든 싫든 그 안에서 살고 숨 쉬는 몸들과, 우리가 먹고 사는 식물들까지도 함께 감응하여 쉽게 부패와 썩음에 이르게 할 것이다. 그러므로 앞서 든 병들 외에도 그 공기가 어딘가에서 역병을 일으키는 기운까지 내뿜을 위험이 매우 클 것이다.
Addet ex medica obseruatione, quod hyeme spirauerint austri, seque homines multo cibo, & uini recentis potu liberiore, necnon fructibus autumnalibus à meridianis uentis educatis, adhaec oleribus & aliis cruditates affatim generantibus cum profundissimis somnis, sese genialiter saburrarunt: nec omittet neglectas ob intemperiem aëris exercitationes, una cum ichthiophagia, & profuso leguminum usu. Quae omnia in paratis corporibus & praecautione destitutis, praeter obstructiones, ingentem pituitam, & deploratam cum putredine cacochymiam (morborum multorum seminaria) coaceruarunt. [δῖε?] μισούρανε philosophe, ecquid ista tibi placent? Num uere ἰατρομαθηματικὰ esse existimas? hoc est medica astronomicis (priscorum more) coniuncta. In his certe qui se ut dixi, diligenter exercere perrexerit, à futuris morborum prognosticis euentis, praecautione casibus & curatione raro decipietur: suosque ab improuisis morborum insultibus tuto uindicabit. Quod Claud. Ptolemaeum innuisse audies. Qui sciens est (inquit) potest multos stellarum effectus auertere, quando naturam earum nouerit, ac seipsum, & alios, ante euentum praepararit. Et alibi, Sapiens anima coelesti operationi confert, quemadmodum optimus agricola arando, & expurgando naturae confert.
그는 의학적 관찰을 덧붙일 것이다. 겨울에 남풍이 불었으며, 사람들은 많은 음식과 넉넉한 새 포도주, 남쪽 바람이 길러 낸 가을 과실, 채소와 소화되지 않은 물질을 많이 만들어 내는 다른 먹을거리, 깊은 잠으로 흥겹게 몸을 가득 채웠다. 날씨가 고르지 못해 운동을 소홀히 했다는 점, 생선을 먹고 콩류를 지나치게 섭취했다는 점도 빼놓지 않을 것이다. 이 모든 것은 병이 들기 쉬운 데다 예방도 하지 않은 몸에 막힘뿐 아니라 엄청난 점액과 부패를 동반한 심각한 나쁜 체액 상태를 쌓아 놓았다. 이것들은 수많은 병의 씨앗이다. 하늘을 미워하는 철학자여, 이런 설명이 마음에 드는가? 이것이 진정 이아트로마테마티카(ἰατρομαθηματικά), 곧 고대인들의 방식대로 의학과 천문학을 결합한 것이라고 생각하지 않는가? 앞서 말했듯 이러한 일에 부지런히 계속 힘쓰는 사람은 미래의 병을 예후하고, 닥칠 일을 예방하고, 치료하는 데서 좀처럼 빗나가지 않을 것이다. 또한 돌연한 질병의 공격에서 자기 사람들을 안전하게 지켜 낼 것이다. 클라우디오스 프톨레마이오스가 이를 암시했음을 들어 보라. 그는 말한다. “아는 사람은 별들의 본성을 알고 일이 일어나기 전에 자신과 다른 사람들을 준비시킨다면 별들의 여러 결과를 돌이킬 수 있다.” 다른 곳에서는 이렇게 말한다. “지혜로운 영혼은 하늘의 작용을 돕는다. 뛰어난 농부가 땅을 갈고 깨끗이 하여 자연을 돕는 것과 같다.”
Hic ego te appello medice mihi ex animo amice, cui usqueadeo sordet sacratissima rerum coeli philosophia. Ne (amabo te) posthac illam à te, & tua (ut loqueris) professione alienam esse tam temere contendere superciliose, ceu formidabili summi Pontificis decreto, tam facile excommunica: deque tuis scholis, quasi praetoriano edicto, tam leuiter relega: nec arrogantia cum nescio qua ignorantia coniuncta (quod uitium est indelebile) à tuis principibus, Hippocrate, inquam & Galeno, tam cito defice: à quibus sollicite ad eius studium cohortaris. Sed quorsum, instituti mei oblitus, rapior? quorsum feror? Itaque, ut à diuerticulo in uiam redeam, prudens rerum coeli & corporis philosophus, stellas quo dictum est modo, ad aërem primum, qui inter causas salubres medicis principatum obtinet, deinde ad corpora, cum praesagiendo, tum praecauendo, & medicando, excussis hinc inde causis, & particularibus, & uniuersalibus ut par est, coaptabit, & circunspecte attemperabit.
여기서 나는 그토록 성스러운 하늘의 철학을 몹시 하찮게 여기는 의사, 진심으로 친애하는 그대에게 말을 건넨다. 부디 앞으로는 그것이 그대와 그대의 이른바 전문 분야에 무관하다고 그렇게 경솔하고 오만하게 주장하지 말라. 마치 최고 교황의 두려운 교령을 내리듯 그토록 쉽게 파문하지 말고, 법무관의 포고령처럼 그토록 가볍게 그대의 학교에서 추방하지 말라. 오만에 무슨 무지가 결합된, 지울 수 없는 결함 때문에 그대의 지도자들을 그토록 빨리 저버리지 말라. 내가 말하는 지도자들은 히포크라테스와 갈레노스이다. 그들이 바로 그대에게 그 학문을 열심히 공부하도록 권하고 있지 않은가. 그러나 나는 본래의 목적을 잊고 어디로 끌려가는가? 어디로 향하는가? 곁길에서 본길로 돌아오자. 하늘과 몸의 사물에 관한 신중한 철학자는 앞서 말한 방식대로 별들을 우선 공기에 대응시킬 것이다. 의사들에게 공기는 건강을 좌우하는 원인들 가운데 으뜸이다. 그다음에는 예후와 예방과 치료에서 별들을 몸에 대응시킬 것이다. 양쪽의 개별 원인과 보편 원인을 마땅한 대로 검토하여 신중하게 맞추어 조화시킬 것이다.
Prudentis medici officium ac partes.
신중한 의사의 임무와 역할.
Prudentis rerum coeli philosophi partes & officium.
신중한 천상 철학자의 역할과 임무.
Ptol. Apo. 7.
프톨레마이오스, 격언 7.
Res sanequam ardua ex astris serio philosophari.
별들로부터 진지하게 철학적으로 탐구하는 일은 참으로 어렵다.
Aphor. 13.
격언 13.
Sectione 3. Aphorism.
『격언』 제3부.
Claud. Ptol. lib. 1. Apotel. seu Quadrip.
클라우디오스 프톨레마이오스, 『아포텔레스마티카』 또는 『사서』 제1권.
Hippocratim in initiolo eius de aëre, locis & aquis, & Gal. in tempestat. epidem. Hippoc.
히포크라테스의 『공기·장소·물에 관하여』 첫머리, 그리고 갈레노스의 히포크라테스 『유행병』의 계절 상태에 관한 논의.
Elegans demonstratio societatis medicinae & astrologiae.
의학과 점성학의 결합을 잘 보여 주는 예증.
Hippoc. Aphor. 16. & 23. Sect. tertia.
히포크라테스, 『격언』 제3부 16항과 23항.
Medici astronomiae praedictiones confirmant, & contra.
의사들은 천문학의 예측을 확증하며, 그 반대도 마찬가지다.
Ptolemaeus Aphorism. 5. & 8.
프톨레마이오스, 격언 5항과 8항.
Erudita hic admodum exhortatio.
여기에는 매우 학식 있는 권고가 있다.
[δῖε?] μισούρανε philosophe
이 부름말의 그리스어는 ‘하늘을 미워하는’이라는 뜻을 담고 있다. 그 앞의 짧은 수식어는 다른 인쇄본을 대조해도 글자와 악센트를 확정하기 어렵다. δῖε라면 ‘고귀하신’ 또는 ‘신성하신’이라는 반어적인 호칭이지만, 이 한 단어의 판독과 번역은 유보한다.