R5-D16

Quocirca, his in hunc modum explicatis, quaeramus eadem haec aliquanto exploratius. Principio, laus omnis vituperatioque versatur in voluntarijs actionibus, existitque ab illis. Quum enim natura duce moveamur, ad ea cupienda quae boni alicuius speciem prae se ferant, eaque a sensibus repraesententur, de quorum titillatione animus sese excitat: non prius tamen ad ea peragenda quibus adsecuturum sese illa confidat, animus ipse expergiscitur quam voluntas quo suscitetur: quae initio quidem ut libera, ac sui iuris latius evagatur: post vero secum adhibita in consilium ratione, ac frenum sibi ipsa imponens, eo accepto sese ipsam moderatur, redigitque intra praescriptum: mox deliberando eligit, quae pro facultate ac viribus suis eligenda videantur: quin ratione duce, illa ipsa perscrutatur diligentius, perpenditque maiore cum pensitatione, quae a sensibus sunt oblata, an talia sint, qualis species eorum sese offert: sint necne utilia ipsa et iucunda, an rursus inutilia et molesta.

그러므로 이렇게 설명한 뒤에는 같은 문제를 조금 더 면밀히 살펴보세. 우선 모든 칭찬과 비난은 자발적인 행위를 대상으로 하며 그 행위에서 생겨나네. 우리는 본성의 이끌림을 받아 어떤 좋은 것의 모습을 지닌 대상을 바라게 되고, 감각은 그 대상을 보여 주며, 그 자극으로 정신이 깨어나지. 하지만 정신은 그 대상을 얻을 수 있으리라 믿는 일을 실행하려고 할 때에도, 의지 역시 깨어나기 전에는 실제 행동에 나서지 않네. 의지는 처음에는 자유롭고 제 권한을 지닌 채 넓게 돌아다니네. 그러다가 이성을 불러 함께 상의하고 스스로 재갈을 물려, 그 재갈을 받아들여 자신을 조절하고 정해진 범위 안으로 되돌리지. 이어 숙고하면서 자기의 능력과 힘에 따라 선택해야 할 것으로 보이는 것을 고르네. 더 나아가 이성을 길잡이 삼아 감각이 제시한 것들을 더욱 자세히 살피고 신중하게 저울질하지. 그것들이 겉으로 보이는 모습 그대로인지, 참으로 유익하고 즐거운지, 아니면 쓸모없고 괴로운지 말일세.

R5-D17

Post vero his perpensis, et cognitis evagationeque illa tam libera sub frenum coercita, iter statim ingreditur, quo quae eligenda esse duxit, pervenire ad ea possit. Iuris itaque, atque arbitrij eius fuit, vellet necne sive eligere, et persequi, seu nihil omnino curare. Est igitur suapte natura, statimque ex quo suscitata est, libera: quae rationem si sequatur, libertatem ubique suam et tuebitur, et retinebit: sin relicta ratione a sensibus delinita illis obsequatur, nimirum amissa libertate, captiva ducetur, et quae imperare ipsa sibi noluit, imperio serviet alieno. Est igitur sui iuris ac libera, quoties sese a sensuum, malarumque cupiditatum vi, ac captivitate tuebitur. Tunc vero facile tuebitur, quum excitata inter eam, sensusque ipsos controversia, bona ne sint, an mala quae a sensibus offeruntur, rationem sequetur: illamque sibi in auxilium vocabit: cuius etiam consilio utetur ac ductu. An non tibi voluntas ipsa videatur libera? quae cum sensibus in certamen descendat? quaeque victrix omnino evasura sit, praeterquam si illorum insidiosis blanditijs capi se patiatur?

그렇게 저울질하고 알아낸 뒤, 그토록 자유롭게 떠돌던 움직임을 재갈로 제어하면, 의지는 선택해야 한다고 판단한 것에 이르는 길로 곧 나아가네. 그러므로 선택하고 추구할지, 아니면 전혀 마음을 쓰지 않을지는 의지 자신의 권한과 판단에 달려 있었네. 따라서 의지는 본성상, 그리고 깨어나는 순간부터 자유롭네. 이성을 따르면 어디서나 자신의 자유를 지키고 유지할 것이네. 반면 이성을 버리고 감각에 달래어져 그것에 복종하면, 자유를 잃고 포로로 끌려가겠지. 스스로 자신을 다스리려 하지 않은 의지는 다른 것의 지배를 받게 되네. 그러니 감각과 나쁜 욕망의 폭력과 속박으로부터 자신을 지킬 때마다 의지는 제 권한을 지니고 자유롭네. 감각이 내놓는 것이 좋은지 나쁜지를 놓고 의지와 감각 사이에 다툼이 일어날 때, 의지가 이성을 따르고 이성을 자기편의 도움으로 불러 그 조언과 이끌림을 이용하면 쉽게 자신을 지킬 수 있네. 감각과 맞서 싸우는 의지가 자네에게는 자유롭게 보이지 않는가? 감각의 교활한 아첨에 사로잡히도록 자신을 내주지만 않는다면 반드시 승리할 의지 말일세.

R5-D18

Demum quia ad actiones tunc accingimur, cum voluntas ipsa voluerit, et elegerit, et decreverit suscipiendum aliquod sive incoeptum, sive negotium, merito actiones ipsae ad voluntatem referuntur: quae si cum ratione progredietur, nimirum ipsae laudabuntur: contra, vituperabuntur, ubi et in eligendo, et in progrediendo, de rationis via aberrans sensuumque delitijs emollita cupiditatem sequetur ducem, ac illius inhaerebit vestigijs. Non solum autem res ipsae, actionesque voluntatem liberam esse testantur, verum etiam nomen ipsum deliberandi: quod videlicet liberum eius sit in decernendo iudicium, velit ne suscipere, et prosequi, an contra desistere, ac sensuum ipsorum monita dilabi sinere. Legum quoque constitutores, ac moderatores populorum idipsum testantur: cum impunita dimittant crimina, quae furentes admittunt, atque insania perciti: quod voluntaria ea minime sint, nec furentes ipsi liberi aut sint, aut haberi debeant.

마지막으로 우리는 의지 자체가 어떤 시도나 일을 맡기로 원하고 선택하고 결정할 때 행동에 나서므로, 행위를 의지에 돌리는 것은 타당하네. 의지가 이성과 함께 나아가면 그 행위는 당연히 칭찬받을 것이네. 반대로 선택하고 실행하는 데서 이성의 길을 벗어나 감각의 쾌락에 무뎌지고 욕망을 길잡이로 삼아 그 뒤를 따르면 비난받겠지. 사물과 행위 자체만이 의지가 자유롭다는 것을 증언하는 것은 아니네. 숙고한다는 말 자체도 이를 증언하네. 일을 맡아 계속할지, 아니면 그만두고 감각의 권유가 흘러가도록 내버려 둘지를 결정하는 판단이 자유롭기 때문일세. 법을 세우는 사람들과 백성을 다스리는 사람들도 같은 점을 보여 주네. 그들은 광기에 사로잡히거나 정신을 잃은 사람들이 저지른 죄를 처벌하지 않지. 그런 행위는 결코 자발적인 것이 아니며, 광기에 빠진 사람들은 자유롭지도 않고 자유로운 행위자로 여겨져서도 안 되기 때문일세.

R5-D19

Postremo autem considerandum videtur, cum sensus ipsi corporei sint, singulique corporeis utantur instrumentis, ut auribus ad audiendum, oculis ad videndum, naribus ad odorandum, palato, linguaque ad gustandum, manibus, sive alia corporis parte ad tangendum: voluntatem tamen ipsam nulla parte corporis uti, nullaque re corporea: quin aut deliberat, aut eligit, decernitque: quippe cum vis ea, potestasque, tantum sit animi, atque ex omnibus animalibus, hominis unius: quo fit, ut caeterorum quidem sit sive impetus, sive instinctus tantummodo: homini vero voluntas propria, ac peculiaris.

끝으로 이 점을 생각해 보아야 하네. 감각 자체는 육체적이며 각각 육체의 도구를 이용하지. 듣는 데에는 귀, 보는 데에는 눈, 냄새 맡는 데에는 코, 맛보는 데에는 입천장과 혀, 만지는 데에는 손이나 다른 신체 부위를 쓰네. 그러나 의지 자체는 신체의 어느 부분도, 어떤 육체적인 것도 사용하지 않으며, 숙고하거나 선택하거나 결정할 뿐이네. 그 힘과 능력은 오직 정신에 속하며, 모든 동물 중에서 오직 인간에게만 속하기 때문일세. 그 결과 다른 동물에게는 충동이나 본능만 있을 뿐이지만, 의지는 인간만의 고유하고 특별한 것이네.

R5-D20

Igitur, si stellarum effectiones versantur in corporibus inferioribus, et in his rebus tantum quae ex elementis constant: ipsaque elementa campus quasi quidam sint, in quo stellae vires suas exercent: quanam via voluntates hominum, illarum agitationibus subiectae erunt? quarum iurisdictio tantum sit in elementis, rebusque elementaribus? animus vero et incorporeus ipse sit, et ab omni prorsus elementari qualitate, ac conditione vacuus: cuius vis potissima quidem sit ipsa voluntas: quae actiones ad quas homo natus est, vel commendatione honestet, vel opprobrio damnet, ac contemptui proijciat.

그러므로 별들의 작용이 아래 세계의 물체들과 원소로 이루어진 것들에만 미치고, 원소 자체가 별들이 힘을 행사하는 일종의 마당이라면, 인간의 의지가 어떻게 별들의 운동에 종속되겠나? 별들의 관할권은 원소와 원소로 된 사물에만 있지 않은가? 반면 정신 자체는 비물질적이며 원소의 모든 성질과 조건에서 완전히 벗어나 있네. 그 정신의 가장 중요한 힘이 바로 의지이며, 의지는 인간이 태어나 수행하게 되는 행위를 칭찬받을 만한 것으로 빛나게 하거나 치욕스러운 것으로 단죄하여 멸시받게 한다네.

R5-D21

Iure igitur Puderice, mathematicis illis succenses et Astrologis, qui ad omnes res futuras praedicendas, hominumque mores, ac fortunas ab ipso ortu statim pronunciandas tam sint apti, ac si in eis nulla sit libertas, nullaque deliberandi, aut eligendi, sive ratio, sive authoritas: quae quidem tanta est, ut homo sui iuris sit in his administrandis omnibus, in quibus animus imperare habeat: nec corporis ei opus sit ministerio, ac praesidijs. Possint tamen coelestes configurationes impedimento illis tunc esse, ac sese animo ipsi opponere: cum corporeis atque externis auxilijs, ac favoribus indigeat. Ubi vero actiones solius tantum fuerint animi, frustra tunc de stellarum actionibus, ac viribus disputatur: cum, ut dixi, animus ipse liber sit, ac suopte arbitratu eligat, decernatque.

그러므로 푸데리코, 온갖 미래사를 예측하고 사람이 태어나는 순간부터 그 성품과 운명을 선뜻 단언하는 점성가들에게 자네가 화내는 것은 정당하네. 그들은 마치 인간에게 아무런 자유도 없고 숙고하거나 선택할 이성도 권한도 없다는 듯이 말하지. 그러나 그 권한은 대단히 커서, 정신이 명령할 수 있고 육체의 봉사나 도움을 필요로 하지 않는 모든 일을 처리할 때 인간은 자신의 주인이네. 다만 정신이 육체적이고 외적인 도움과 유리한 조건을 필요로 할 때에는 천상의 배치가 그 일에 장애가 되어 정신 자체에 맞설 수 있네. 그러나 행위가 오직 정신만의 행위일 때에는 별들의 작용과 힘을 논하는 것이 헛일일세. 앞서 말했듯 정신 자체는 자유로우며 자기 판단에 따라 선택하고 결정하기 때문이지.

R5-D22

Haec habui tecum, tuamque in defensionem, quae Francisce Puderice hic dicerem: longius fortasse quam portio dicendi ferret mea: brevius certe, quam res ipsa exigit. Quamobrem finem his faciam: si prius tamen hoc subdiderim: Hominum illorum numerum oppido quam exiguum esse, animum qui colant, animique arbitratu utantur, atque imperio: cum multitudo fere universa corpori sit omnino dedita, corporeisque illecebris: ut fortasse Mathematicis ipsis et Astrologis permittendum sit laxissimis etiam habenis currere ad Apotelesmata pronuncianda. FINIS.

프란체스코 푸데리코, 이것이 여기서 자네와 이야기하며 자네를 옹호하려고 내가 하고 싶었던 말일세. 어쩌면 내가 말할 몫보다 길어졌겠지만, 문제 자체가 요구하는 것보다는 분명 짧았네. 그러니 이제 마치겠네. 다만 먼저 한 가지 덧붙이겠네. 정신을 가꾸고 정신의 판단과 지배를 따르는 사람의 수는 참으로 적다네. 거의 모든 사람은 육체와 육체의 유혹에 온전히 빠져 있지. 그렇다면 어쩌면 점성가들이 아포텔레스마타(Apotelesmata), 곧 천체가 가져올 결과를 예언하는 일에서는 고삐를 한껏 풀고 달리도록 허락해야 할지도 모르겠군.

끝.