p02_divine_commission_r2-001 | PDF7 repeated work heading and Dialogue I heading

HARMONIA COELESTIVM corporum & humanorum, vndecim Dialogis medicè & astronomicè per Antonium Mizaldum Monlucianum elaborata & demonstrata. Dialogus primus, qui veluti parasceue quaedam est ad praesentem harmoniam. Collocutores sunt Aesculapius & Vrania.

첫째 대화

몽뤼송 출신 앙투안 미조가 의학과 천문학의 관점에서 열한 편의 대화로 탐구하고 논증한 천체와 인체의 조화.

이 조화를 논하기 위한 일종의 준비. 대화자는 아이스쿨라피우스와 우라니아이다.

p02_divine_commission_r2-002 | PDF7 first exchanges

AESCVLAPIVS. QVID ita properas, Vrania, tanto sudore diffluens, & vix respirans? VRANIA. Opportune tu quidem ô Aesculapi, opportune, inquam, nam ad te ibam. AESCVL. Hem, magnum aliquid esse oportet ac serium: neque enim coelos tuos temere relinquis: quare, paucis (obsecro) mihi expedi quid nouae rei emerserit.

아이스쿨라피우스: 우라니아여, 어째서 그렇게 땀을 흘리며 숨도 제대로 쉬지 못할 만큼 서두르는가?

우라니아: 아이스쿨라피우스여, 정말 마침 잘 만났네. 잘 만났다고 한 것은 자네를 만나러 가던 길이었기 때문이네.

아이스쿨라피우스: 그렇다면 틀림없이 크고 중대한 일이겠군. 자네는 까닭 없이 자기 하늘을 떠나지 않으니까. 무슨 새로운 일이 생겼는지 간단히 말해 주게.

p02_divine_commission_r2-003 | PDF7–8 Mercury report

VRAN. Dicam breuiter & apertè. Patruus ille tuus Mercurius deos omneis coelesteis hodie in consilium coegit: quibus facundè (vt solet omnia) exposuit, se tribus orbis terrarum partibus ex illorum mandato peragratis, inuenisse omneis penè mortalium res summè afflictas, turbatas & exagitatas esse: vniuersumque microcosmum ferro, igni, praeda, rapinis, dolis, & inenarrabilibus malis expositum esse: periclitarique ne breui etiam fame ac peste totus exhauriatur, nisi à macrocosmo maturè illi auxiliares radij affulserint. AESC. Miranda hercle, imò verò miseranda potius mihi narras Vrania: à qua & peto & expecto quid super ea re in diuino illo coetu decretum fuerit.

우라니아: 짧고 분명히 말하겠네. 자네의 숙부 메르쿠리우스가 오늘 하늘의 모든 신을 회의에 불러 모았네. 그리고 늘 그러하듯 유창하게 설명했지. 신들의 명에 따라 지상의 세 지역을 두루 돌아보았더니, 인간들의 일이 거의 모두 극심한 곤경과 혼란과 동요에 빠져 있더라는 것이네. 소우주 전체가 칼과 불, 약탈과 강탈, 속임수와 이루 말할 수 없는 재앙에 노출되어 있으며, 대우주에서 도와주는 빛줄기가 제때 비치지 않는다면 머지않아 굶주림과 역병 때문에 완전히 소진될 위험에 처해 있다고 했네.

아이스쿨라피우스: 맙소사, 놀라운 이야기일세. 아니, 우라니아여, 놀랍다기보다는 가엾은 이야기로군. 그 신성한 회의에서 이 문제에 관해 무엇을 결정했는지 듣고 싶고, 또 기대하고 있네.

p02_divine_commission_r2-004 | PDF8–9 Jupiter diagnosis

VRAN. Ibi diuumque, hominumque potestas Iupiter Opt. Max. auus tuus ad omneis deorum ordines conuersus, dicite (inquit) ô superi, per vestra omnium numina, dicite vnde hodie tam turbulentus ac inquietus hominum status? Dicite quis tam grauis morbus mortaleis inuasit, vt sui compotes esse non possint? Ad haec vnus aliquis ex tempore respondit capita eorum laborare: & ob deprauatam phantasiam delirium pati: proindeque pessimè ratiocinari ac intelligere: sensusque ac motus à capite pendentes ob id errare. Alter censuit non solum capita, sed & corda etiam affici: in quibus irarum, discordiarum, ambitionum & furorum latent seminaria. Alius in hepate vitium esse pronuntiauit: in quo concupiscentiae & appetituum est sedes. Nonnulli contrà, vniuersum corpus valdè aegrotare dixerunt.

우라니아: 그러자 신들과 인간들을 다스리는 지극히 선하고 위대한 유피테르, 곧 자네의 조부가 모든 신의 반열을 향해 이렇게 말했네. “하늘의 신들이여, 그대들 모두의 신성에 걸고 말해 보라. 오늘 인간들의 처지가 어찌하여 그토록 혼란스럽고 불안한가? 대체 어떤 중한 병이 인간들을 덮쳤기에 그들은 자신을 다스리지 못하는가?”

이에 한 신이 즉석에서 대답했네. 인간들의 머리에 병이 생겼으며, 상상력이 타락하여 정신착란을 겪고 있다는 것이었지. 그래서 추론도 이해도 몹시 그릇되고, 머리에 의존하는 감각과 운동도 그 때문에 잘못된다고 했네. 다른 신은 머리뿐 아니라 심장도 병들었다고 보았네. 심장에는 분노와 불화, 야심과 광기의 씨앗이 숨어 있다는 것이지. 또 다른 신은 정욕과 욕구가 자리 잡는 간에 결함이 있다고 단언했네. 반면에 몇몇 신은 온몸이 심하게 병들었다고 말했네.

p02_divine_commission_r2-005 | PDF9 Jupiter commission

Quorum sententias cum attentè audiuisset Iupiter, visum fuit, Aesculapi, vt sedulò in orbem terrarum descenderes: & artis tuae (medicae nimirum) praesidio fretus, ibi ad vnguem explorares, quisnam morbus homines ad has nequissimas insanias hodie moueat: & quibus maximè partibus microcosmus laboret. Verumenimuerò, quia ille idem Iupiter re vera credit, & seriò affirmat diuinam coelestis ignis particulam, imò verò aethereum radiolum, & aurae sidereae spiraculum quo nascentes homines & viuentes quotidie illustrat ac vegetat, vitiorum faece obrui, languescere & obtundi (fierique inde, vt nec cor, nec caput vni reddatur formae, actionesque vniuersi corporis in vsus à propriis & solitis longè diuersos degenerent) vt id accuratè obseruarem, me tibi comitem dari voluit: iussitque vt ea de causa ad te properè venirem: quare vbi voles, Aesculapi, mandata explebimus, ac nos itineri opportunè committemus.

그 의견들을 주의 깊게 들은 유피테르는, 아이스쿨라피우스여, 자네가 부지런히 지상으로 내려가야겠다고 결정했네. 자네의 기술, 물론 의술의 도움을 받아, 대체 어떤 병이 오늘 인간들을 이토록 사악한 광기로 몰아넣는지, 또 소우주의 어느 부분이 특히 병들었는지 철저히 살피라는 것이었지.

그런데 유피테르 자신은 또 이렇게 굳게 믿으며 진지하게 주장하네. 자신이 태어나는 인간들과 살아 있는 인간들을 날마다 비추고 북돋는 데 쓰는 하늘 불의 신성한 작은 조각, 아니 천상의 가느다란 빛줄기이자 별빛 어린 기운의 숨결이 악덕의 찌꺼기에 파묻혀 쇠약해지고 둔해지고 있다는 것이지. 그 때문에 심장도 머리도 하나의 질서 있는 형상에 맞추어지지 못하며, 온몸의 작용이 본래의 통상적인 쓰임에서 멀리 벗어나 타락한다는 것이네. 이를 세밀히 관찰하도록 나를 자네의 동행자로 삼고자 했고, 바로 그 때문에 서둘러 자네에게 오라고 명했네. 그러니 아이스쿨라피우스여, 자네가 좋을 때 명을 수행하도록 알맞은 때 길에 오르세.

p02_divine_commission_r2-006 | PDF9–10 reservations and departure

AESC. Prouinciam sanequam duram ac difficilem mihi à superis imponi video, Vrania: vereorque ne pro dignitate & officio illam satis commodè tractare possim: cum ob multa, tum quod hodierni homines & victu & moribus latissimè recedant ab iis qui meo seculo vixerunt: causas alias probabiles certè ac numerosas, omitto: vnde fit vt artis meae praesidia hic infirma esse reformidem. VRANIA. Bono animo esto, Aesculapi: deorum filiis in manibus sunt omnia. Age itaque, iter faustis auibus ingrediamur: quod quia longum est ac difficile, vt eius taedia fallamus, narrationem aliquam de re graui (si placet) instituemus. AESC. Potes pro tuo iure quidquid voles à me petere ac impetrare: modo id sit artis meae: hoc est medicae facultatis & artificij: humanorumque corporum structuram & opificium agnoscat.

아이스쿨라피우스: 우라니아여, 하늘의 신들이 내게 참으로 힘들고 어려운 임무를 맡겼다는 것을 알겠네. 내가 그 위엄과 책무에 걸맞게 충분히 잘 처리할 수 있을지 걱정스럽군. 여러 이유가 있지만, 무엇보다 오늘의 인간들은 생활 방식이나 품행에서 내 시대에 살던 사람들과 너무나 멀리 떨어져 있네. 타당하고도 수많은 다른 이유들은 말하지 않겠네. 그래서 여기서는 내 의술의 힘이 약하지 않을까 두려운 것이네.

우라니아: 용기를 내게, 아이스쿨라피우스. 신들의 자손에게는 모든 것이 손안에 있네. 자, 그러면 길한 징조와 함께 길을 떠나세. 길이 멀고 험하니 그 지루함을 잊도록, 괜찮다면 중요한 주제를 놓고 이야기를 나누세.

아이스쿨라피우스: 자네에게는 원하는 것이면 무엇이든 내게 청하고 얻어 낼 권리가 있네. 다만 내 기술, 곧 의학의 능력과 기예에 속하며, 인체의 구조와 제작에 관계되는 것이어야 하네.