Dialogus sextus, de applicatione innati Solis caloris ad natiuum humanorum corporum calorem.
VRANIA. Nunc demum illud verum esse intelligo, Aesculapi, quod vulgo dici solet, deorum filij omnia norunt. Proximo colloquio, & item superioribus, rerum ex parte coeli a me propositarum similitudines & coaptationes cum his quae sunt in humano corpore, non solum sagaci intentione, sed etiam mira animi auiditate ex te audiui: cuperem deinceps reliqua eadem attentione auscultare. Quare per Hippolitum paternis imprecationibus ab equis dilaniatum, & Dianae amitae tuae rogatu, abs te in vitam reuocatum: perque Androgeum Minois filium ab Atheniensibus interfectum, & vita itidem a te donatum, peto & obtestor, ne mihi quaerenti & proponenti deesse velis. Certum est, Aesculapi, a Sole, cui cum calore lux est congenita, ipsam lucem non solum defluere, sed & lumen ac splendorem: qui perspicua corpora collustrans, illa non modo splendida, sed etiam lucida reddit, afficit insuper, atque irradiat.
우라니아: 아이스쿨라피우스, 이제야 “신들의 자식은 모든 것을 안다”는 흔한 말이 참임을 알겠네. 바로 앞의 대화와 그 이전 대화들에서 내가 하늘의 사물들을 제시하면, 자네는 그것들이 인체 안의 사물들과 어떻게 닮고 서로 들어맞는지 들려주었지. 나는 예리하게 주의를 기울였을 뿐 아니라 놀라우리만치 간절한 마음으로 들었네. 이제 나머지도 같은 주의를 기울여 듣고 싶네. 그러니 아버지의 저주 때문에 말들에게 찢겼다가 자네 고모 디아나의 간청으로 자네가 되살린 히폴리토스를 두고, 또 아테네인들에게 살해되었다가 역시 자네에게 생명을 되찾은 미노스의 아들 안드로게오스를 두고 간청하네. 내가 묻고 문제를 내놓을 때 외면하지 말아 주게. 아이스쿨라피우스, 열과 더불어 빛을 타고난 태양에서는 빛 자체만 흘러나오는 것이 아니라 광명과 광채도 흘러나옴이 분명하네. 그 광채는 투명한 물체들을 두루 비추어 반짝이게 할 뿐 아니라 밝게 만들며, 거기에 작용하고 광선을 보내네.
AESCVL. Sic, Vrania, certum est a sanguine, & natiuo calore lucidum spiritum non solum defluere, sed cum eo occultum lumen aethereum adesse, quod omnes corporis partes collustrans, afficit, vegetat, ac suam lucem eis quodammodo impertit, perinde atque radius Solis in obiectum corpus cadens & illabens.
아이스쿨라피우스: 우라니아여, 그처럼 혈액과 타고난 열에서는 빛나는 정기가 흘러나올 뿐 아니라, 그와 함께 감추어진 에테르적 광명이 있음이 분명하네. 이 광명은 몸의 모든 부분을 두루 비추며 작용하고 활력을 주며, 어떤 방식으로든 자신의 빛을 나누어 주네. 마치 태양 광선이 마주 놓인 물체에 떨어져 스며드는 것과 같지.
VRAN. Quantum habes verborum, Aesculapi, tantum mihi exhibes admirationum. Ecce, Solarem teporem rursum obiicio, aut, si mauis, calorem, qui vniuersae inferioris naturae est instrumentum plane diuinum, ac rerum omnium fomes sanequam salutaris. Ille, vim suam per singulas orbis terrarum partes, absque motu, quasi vehiculo impertire, & vndequaque diffundere non potest. Huic, quid dabis simile in humano corpore?
우라니아: 아이스쿨라피우스, 자네의 말 한마디 한마디가 내게는 모두 경탄거리일세. 자, 다시 태양의 온기를, 자네가 원한다면 열이라고 부를 것을 제시하겠네. 그것은 아래쪽 자연 전체에 참으로 신적인 도구이자, 모든 사물에 지극히 유익한 생명의 불씨일세. 이 열은 자신의 힘을 지상 세계의 낱낱의 부분에 나누어 주고 사방으로 퍼뜨리려면, 그것을 실어 나르는 수레와 같은 운동이 꼭 필요하네. 인체에서는 무엇이 여기에 대응하겠는가?
AESC. Insitum calorem, Vrania, qui rerum omnium corporis fomes est, ac portio de vniuersis praestantissima, quia coelestis & aetherea. Illum in omnes humani domicilij partes permeare non posse, hucque & illuc momento diffundi absque vehiculo aliquo, certum est: quod equidem prisci, spiritum nuncupauerunt, poetae auram aetheream, alij flammulam coelestem, quidam radium diuinae originis, & irrequieti motus: cuius vis, toti corpori (uti Solis vniuerso mundo) ad exercendas actiones idonea subministratur. Huius substantia, sicuti tenuissima est, pura, illustris, fluens, aetherea, astro persimilis, & vt vno verbo dicam, plane coelestis, ita ab ipso calore (tanta est cognatio) nulla arte separabilis. Quae duo sic connexa, & nodo plusquam Gordiano colligata, qui ab Hippocrate meo fluxerunt Academici, & cum his Galenus, nunc ignem, nunc calorem, & diuinum spiraculum appellare nihil sunt veriti. Peripatetici, calidum nonnunquam, alias naturalem calorem, aliquoties animae & corporis vinculum, & quandoque post meum Hippocratem, spiritum: fortasse quod visum fugiens, & sensum omnem latens, in vniuersam humani theatri compagem clam spiret, perreptet, ac perflatus modo, impetum faciat. Quibus concinunt Stoici, nisi quod tum naturae, tum animae substantiam falso esse putauerunt.
아이스쿨라피우스: 우라니아여, 몸에 깃든 열이네. 이것은 몸 안의 모든 사물에 생명의 불씨가 되며, 천상적이고 에테르적인 까닭에 그 모든 것 가운데 가장 뛰어난 몫이지. 그 열이 인간이라는 집의 모든 부분을 통과하고 순식간에 이쪽저쪽으로 퍼지려면, 무언가 실어 나르는 것이 반드시 있어야 하네. 옛사람들은 그것을 정기라 불렀고, 시인들은 에테르의 숨결이라 했으며, 다른 이들은 천상의 작은 불꽃, 또 어떤 이들은 신적인 근원에서 나와 쉬지 않고 움직이는 광선이라 했네. 그 힘은 태양의 힘이 온 세계에 공급되듯 몸 전체에 공급되어, 몸이 활동을 수행할 수 있게 하지. 그 실체는 지극히 미세하고 순수하며 밝고 유동적이고 에테르적이며, 별과 매우 흡사하네. 한마디로 참으로 천상적인 것이지. 또한 열과의 친연성이 워낙 커서, 어떤 기술로도 열 자체와 떼어 놓을 수 없네. 이 둘은 이처럼 결합되어 고르디우스의 매듭보다 더 단단히 묶여 있지. 나의 히포크라테스에게서 비롯된 아카데메이아 학파 사람들과, 그들과 함께 갈레노스도 이 둘을 때로는 불, 때로는 열과 신적인 숨결이라 부르기를 조금도 꺼리지 않았네. 소요학파 사람들은 때로 뜨거운 것, 때로 자연적인 열, 때로 영혼과 몸의 끈이라 불렀고, 때로는 나의 히포크라테스를 따라 정기라 했지. 아마 눈에 보이지 않고 모든 감각에 감추어진 채, 인간이라는 무대의 온 구조에 은밀히 불어 들어가고 두루 스며들며 바람처럼 힘을 미치기 때문일세. 스토아학파 사람들도 여기에 동의하네. 다만 이것을 자연과 영혼의 실체라고 잘못 여겼다는 점만 다르지.
VRAN. O eruditum sermonem! ô magnum mysterium! ὦ φιλοσοφώτατον Deum! qui mathematicis medica, & philosophica vtrisque tam apposite iungit & accurate conciliat. Sed dic, obsecro te per auream istam barbam, Aesculapi, quid est quod genitali Solis tepore, & calorifico spiritu quandiu fouetur telluris gremium, & e propinquiore loco potentius subigitur, validoque spiraculo salutatur, fructus suos tempestiue illa profert, & quidquid in ea iacet, salutari calore perfusum viget, nutritur, augescit, & sibi simile procreat? Dum vero ille idem vitalis calor distrahitur, & remissius spirat (quia e longiore loco illapsus) in marcorem, & senium abit? Dic, inquam, Aesculapi, quid hoc sibi vult? aut quidnam simile habet in humano corpore?
우라니아: 아, 얼마나 박식한 말인가! 얼마나 큰 신비인가! 참으로 철학에 가장 뛰어난 신이여! 수리학에 의학을, 또 이 두 학문에 철학을 이토록 알맞게 결합하고 정밀하게 조화시키다니. 그런데 아이스쿨라피우스, 자네의 그 황금빛 수염을 두고 간청하니 말해 주게. 대지의 품이 생성을 일으키는 태양의 온기와 열을 내는 정기로 따뜻해지고, 더 가까운 곳에서 더욱 힘 있게 작용을 받으며 강한 숨결을 맞는 동안에는, 어째서 제철에 열매를 내놓는가? 그 안에 놓인 것은 무엇이나 유익한 열에 흠뻑 젖어 활기를 띠고, 영양을 얻고, 자라나며, 자신을 닮은 것을 낳지 않은가? 반대로 바로 그 생명의 열이 흩어지고, 더 먼 곳에서 내려오기 때문에 숨결이 약해지면 어째서 시들고 쇠퇴하는가? 아이스쿨라피우스, 이것이 무슨 뜻인지 말해 주게. 또 인체에는 이와 비슷한 무엇이 있겠는가?
AESCVL. Natiuum calorem cum suo spiritu, Vrania: qui meo Galeno, nunc diuinum nescio quid, nunc fidelissimus vitae custos, & omnium naturalium actionum opifex, quandoque vero anima, aut princeps animae instrumentum, & coelestis ignis germen quoddam, non tam est dictus, quam habitus. Aristoteli stellarum quidpiam elemento respondens: cui vnus maxime praeest Sol. Is tantisper dum suam harmoniam seruat, & singulis partibus corporis (siue simplices fuerint, siue compositae, aut, si magis placet, similares, vel instrumentariae) quasi vitae lucerna quadam praelucet, functionum obeundarum liberam illis facit potestatem: omniaque in corpore viuere, alimentum trahere, conficere, nutriri, augescere, procreare, sensu affici, moueri, & cum vectore suo spiritu, quiduis exequi permittit. Dum vero parcius fouet, & imbecillior euadit, vitalesque suos radios languidius iaculatur & distribuit, hominem totum quantus est, emarcidum, & quasi tabe confectum relinquit. Qui si per magnas vacuationes, vt per effusum immodice sanguinem in haemorrhagiis implacabilibus, vel alio quouis modo diffugerit, corpoream molem, etiamsi Miloniana esset aut Cyclopaea, tam facile prosternit, & funditus euertit, quam muscam (quod dicunt) elephantus: nihil auxiliante ossium duritie, tendonum nexu, ligamentorum tenacitate, & musculorum pulpa. Quae omnia natiuus ille & vitalis calor cum suo spiritu sustinet ac fouet. In quo, Vrania, diuinam prouidentiam satis admirari quis sufficiat?
아이스쿨라피우스: 우라니아여, 제 정기를 동반하는 타고난 열일세. 나의 갈레노스는 이것을 때로는 무어라 말할 수 없는 신적인 무엇으로, 때로는 생명의 가장 충실한 파수꾼이자 모든 자연적 활동의 일꾼으로, 또 때로는 영혼으로, 또는 영혼의 으뜸가는 도구이자 천상의 불에서 싹튼 어떤 것으로 불렀다기보다 실제로 그렇게 여겼네. 아리스토텔레스에게는 별들의 원소에 대응하는 어떤 것이었지. 그 원소를 무엇보다도 우두머리로 다스리는 것은 태양 하나일세. 이 열은 자신의 조화를 지키고, 몸의 낱낱의 부분을 생명의 등불처럼 앞서 비추는 동안, 그 부분들이 제 기능을 자유롭게 수행하도록 해 주네. 그 부분들이 단순하든 복합적이든, 달리 말해 균질 부분이든 도구적 부분이든 마찬가지일세. 또 몸 안의 모든 것이 살아가고, 영양분을 끌어당기고 소화하고, 영양을 얻고 자라고 생식하며, 감각을 느끼고 움직이게 해 주네. 자신을 실어 나르는 정기와 함께 온갖 일을 수행하도록 하는 것이지. 그러나 따뜻하게 길러 주는 힘이 줄고 약해지며, 생명을 주는 광선을 더 힘없이 쏘고 나누어 주면, 사람의 온몸은 시들어 마치 소모성 질환으로 쇠잔한 듯 남게 되네. 멎지 않는 출혈로 피가 지나치게 쏟아지는 경우처럼 대량의 배출을 통해, 또는 어떤 다른 방식으로든 이 열이 흩어져 떠나 버리면, 밀론이나 키클롭스 같은 거구라 해도 쓰러뜨려 송두리째 무너뜨리지. 속담처럼 코끼리가 파리를 쓰러뜨리는 것만큼이나 쉽네. 뼈의 단단함도, 힘줄의 결합도, 인대의 질김도, 근육의 살덩이도 아무 도움이 되지 못하네. 그 모든 것을 지탱하고 길러 주는 것은 제 정기를 동반하는, 타고난 생명의 열이기 때문일세. 우라니아여, 이 일에서 드러나는 신의 섭리를 누가 충분히 경탄할 수 있겠는가?
PDF51 right 1
A solari radio, qui semper calet, lux mira & spiritus sanequam efficax dimanat.
언제나 뜨거운 태양 광선에서는 놀라운 빛과 지극히 강력하게 작용하는 정기가 흘러나온다.
PDF51 right 2
A sanguine, qui semper calet, & natiuo calore, spiritus sanequam efficax emanat.
언제나 따뜻한 혈액과 타고난 열에서는 지극히 강력하게 작용하는 정기가 흘러나온다.
PDF51 right 3
Solaris calor absque motu & spiritu in res terrae potest parum.
태양열은 운동과 정기 없이는 지상의 사물들에 거의 힘을 미치지 못한다.
PDF51 right 4
Natiuus calor absque motu & spiritu, in res corporis potest parum.
타고난 열은 운동과 정기 없이는 몸 안의 사물들에 거의 힘을 미치지 못한다.
PDF53 right 1
Solis calor cum suo spiritu terram fouet ac vegetat.
태양열은 제 정기와 함께 대지를 따뜻하게 기르고 활력을 준다.
PDF53 right 2
Natiuus calor cum suo spiritu corpus fouet ac vegetat.
타고난 열은 제 정기와 함께 몸을 따뜻하게 기르고 활력을 준다.