VRAN. Pauca supersunt quae hic tibi proponam, Aesculapi: solaris calor ad rerum inferiorum generationem & modificationem, temperato Iouis tepore de omnibus stellis, sicuti adnotarunt prisci, maxime gaudet, ac recreatur.
우라니아: 아이스쿨라피우스, 여기서 자네에게 제시할 것은 조금만 남았네. 옛사람들이 기록했듯, 아래쪽 사물들을 생성시키고 알맞게 조성하는 데서 태양열은 모든 별 가운데 특히 목성의 온화한 온기를 가장 반기며 그것으로 새 힘을 얻네.
AESCVL. Sic natiuus humanorum corporum calor, vitae pabulum omnium praestantissimum, vna cum vectore suo, & perpetuo comite spiritu, temperato sanguine (in quo eius subiectum meus statuit Galenus) ad res corporis modificandas, & sustinendas maxime gaudet, atque recreatur.
아이스쿨라피우스: 그처럼 모든 것 가운데 가장 뛰어난 생명의 양식인 인체의 타고난 열도, 자신을 실어 나르는 수단이자 영원한 동반자인 정기와 함께, 몸 안의 사물들을 알맞게 조성하고 지탱하는 데서 알맞게 조절된 혈액을 가장 반기고 그것으로 새 힘을 얻네. 나의 갈레노스는 그 열이 자리하는 바탕을 바로 혈액에 두었지.
VRAN. Hoc solum restat isto colloquio: Solaris calor, qui totus est in spiritu, a coelo in sibi suppositam mundi vniuersitatem diffusus, naturales rerum omnium facultates in alendo, vegetando, operando, aut quomodocunque aliter agendo fouet, regit, & excitat: se rebus omnibus sic accommodans, sic singulorum naturis inseruiens, vt quantum cuiusque conditio, & facultas desiderat, quantum ipsa subiecti praeparatio ferre potest, tantum exhibeat & infundat.
우라니아: 이 대화에서 남은 것은 이것 하나일세. 온전히 정기 안에 있는 태양열은 하늘에서 그 아래의 세계 전체로 퍼져 나가, 모든 사물이 먹여 살리고 활력을 주며 일을 하거나 그 밖의 어떤 활동을 하든 그 자연적 능력을 북돋고 다스리고 깨우네. 모든 사물에 자신을 맞추고 각자의 본성을 섬겨서, 각각의 상태와 능력이 요구하는 만큼, 또 그 바탕의 준비 상태가 받아들일 수 있는 만큼만 내어 주고 부어 넣지.
AESC. Ad hunc fere modum, natiuus humanorum corporum calor, qui totus meo Galeno & medicorum filiis est in spiritu, facultates corporis omnes, atque adeo naturalem, ad opus excitat, & in cibo attrahendo, retinendo, coquendo, distribuendo & assimilando firmat, roborat, & adiuuat. Rebus omnibus corporis sic se accommodans, sic singulis organis inseruiens, vt quantum cuiusque facultas expetit, tantum exhibeat, & gratis impertiat.
아이스쿨라피우스: 거의 같은 방식으로, 나의 갈레노스와 의술의 자손들에 따르면 온전히 정기 안에 있는 인체의 타고난 열은 몸의 모든 능력, 특히 자연적 능력을 깨워 일하게 하네. 또 음식을 끌어당기고 붙들어 두고 소화하고 분배하고 동화시키는 일에서 그 능력들을 굳세게 하고 강하게 하며 도와주지. 몸의 모든 사물에 자신을 맞추고 낱낱의 기관을 섬겨서, 각각의 능력이 요구하는 만큼 내어 주고 거저 나누어 주네.
Dialogus septimus, de Solis cum corde humano aptatione.
VRANIA. Dispeream, Aesculapi, si vnquam credidissem tantum harmoniae inesse humano corpori cum coelis. Fac, obsecro te, per tuum lucum Epidaurensem, in quo neque mori quispiam potuit, neque grauida mulier parere, vt reliqua deinceps eadem facilitate intelligam. Rursum itaque, imo vero decies, & centies (nihil refert quoties, modo bene, & apposite) Solem militiae coelestis ducem incomparabilem tibi proponam: quem prisci nihil latere, nihilque fugere scripserunt, ac semper iuuenem, semperque renascentem perhibuerunt. Hunc motu & radio, inferiora ac superiora quaeque temperare, fouere, ac vitali spiraculo perfundere, non tam est traditum, quam de experientia cuique cognitum. Quod tametsi ad alia paulo ante est detortum, nihil moueberis si ad praesentem sermonem accommodabitur.
우라니아: 아이스쿨라피우스, 인체와 하늘 사이에 이토록 큰 조화가 있으리라고 전부터 믿었다면 내가 벌을 받아도 좋네. 아무도 죽을 수 없었고 임신한 여인도 해산할 수 없었던 자네의 에피다우로스 성림을 두고 간청하니, 나머지도 앞으로 이처럼 쉽게 이해하도록 해 주게. 그러니 다시, 아니 열 번이고 백 번이고, 하늘 군대의 견줄 데 없는 지휘자인 태양을 자네 앞에 내놓겠네. 잘 들어맞기만 한다면 몇 번인들 상관있겠는가. 옛사람들은 태양에게 감추어지거나 그 눈을 피하는 것은 없다고 썼고, 언제나 젊고 언제나 다시 태어난다고 전했지. 태양이 운동과 광선으로 아래와 위의 모든 것을 조절하고 따뜻하게 기르며 생명의 숨결로 적신다는 것은 전해 들은 말이라기보다 누구나 경험으로 아는 일이네. 조금 전에 다른 주제로 돌려 쓴 설명이기는 하지만, 지금의 이야기에 적용한다고 언짢아하지는 말게.
AESCVL. Pro tuo iure, quaecunque voles, apud me potes, Vrania. Itaque tuae positioni aptare studebo cor humanum, fabricae corporis, si Peripateticis credis, fundamentum primum, & columen adprime suspiciendum. Quod vitali spiraculo, & pulsante motu, tam ei subiectas, quam superpositas corporis res omnes perfundere, & arteriarum adminiculo, inspirare & vegetare, non tam est scriptum, quam de experientia compertum.
아이스쿨라피우스: 우라니아여, 자네는 당연히 내 앞에서 무엇이든 마음대로 할 수 있네. 그러니 자네의 명제에 인간의 심장을 대응시켜 보겠네. 소요학파를 믿는다면 그것은 몸이라는 건축물의 첫 토대이자 가장 우러러볼 만한 기둥이지. 심장이 생명의 숨결과 맥동하는 운동으로 제 아래와 위에 있는 몸 안의 모든 것을 적시고, 동맥의 도움을 받아 숨결을 불어 넣고 활력을 준다는 것은 글로 전해진 말이라기보다 경험으로 확인된 사실일세.
VRAN. Idem Solis motus, inferiora perpetuo radio pulsans, & vbique res mundi omnes illustrans, cui indefessus comes est spiritus, si vel intermitteretur, vel penitus a mundo subduceretur, nullum neque animal, neque planta, quemadmodum tuus scripsit Galenus, vel momento stare posset.
우라니아: 정기가 지칠 줄 모르는 동반자가 되어, 끊임없는 광선으로 아래의 것들을 두드리고 어디서나 세계의 모든 사물을 비추는 바로 그 태양의 운동이 잠시라도 중단되거나 세계에서 완전히 거두어진다면, 자네의 갈레노스가 썼듯 어떤 동물도 어떤 식물도 한순간조차 존속하지 못할 것이네.
AESC. Sic, cordis perpetuo pulsans motus per suas, & arteriarum systolas, necnon diastolas, cui indefessus comes est vitalis spiritus, si intermitteretur, vel penitus a corpore subduceretur, nullum neque viscus, neque membrum stare posset, vel quoquomodo viuere.
아이스쿨라피우스: 그처럼 생명 정기가 지칠 줄 모르는 동반자가 되는 심장의 운동, 곧 심장 자체와 동맥들의 수축과 확장을 통해 끊임없이 맥동하는 운동이 중단되거나 몸에서 완전히 거두어진다면, 어떤 내장도 어떤 지체도 존속하거나 어떤 방식으로든 살아갈 수 없을 것이네.
VRAN. Sane acutus es, & in respondendo sanequam ingeniosus, Aesculapi. Sed ipse idem Sol, salutaris caloris inexplicabili diuinae prouidentiae consilio, foecundissimum habetur promptuarium, rebus terrae gignendis, alendis, ac temperandis spiritum viuificum, & mere aethereum instillans. Cuius fons inexhaustus, & vbique fluens, ac omnia irrigans, cum dicto sole quotidie circumfertur. Huic quid simile gerit humanum corpus?
우라니아: 아이스쿨라피우스, 자네는 참으로 예리하고 대답하는 재주도 대단하네. 그런데 그 동일한 태양은 헤아릴 수 없는 신적 섭리의 뜻에 따라, 유익한 열이 가장 풍부하게 쌓인 창고로 여겨지네. 태양은 지상의 사물들을 낳고 먹여 살리고 조절하도록, 생명을 주며 순전히 에테르적인 정기를 흘려 넣지. 그 정기의 마르지 않는 샘은 어디로든 흐르고 모든 것을 적시면서 태양과 함께 날마다 돌아가네. 인체 안에는 무엇이 이와 비슷한가?
AESC. Cor, Vrania, quod equidem vitalis caloris diuinum est armarium, rebus corporis temperandis, fouendis ac alendis, spiritum vere coelestem & aethereum emittens. Cuius fons limpidus & aureus res omnes corporis perfundens, cum dicto corde quotidie circumfertur.
아이스쿨라피우스: 우라니아여, 심장일세. 심장은 실로 생명의 열을 담은 신적인 보관소로서, 몸 안의 사물들을 조절하고 따뜻하게 기르며 먹여 살리도록 참으로 천상적이고 에테르적인 정기를 내보내네. 그 정기의 맑고 황금빛인 샘은 몸의 모든 것을 적시면서 심장과 함께 날마다 돌아가네.
VRAN. Praesente Solis benefico lumine, & salutari radiorum eius distributione, terrae partes omnes suis muneribus, quasi praesente patrefamilias, quotidie bellissime vtuntur: ac detrimenta, si quae habet, aut illi intentantur, facile agnoscunt. Eiusdem absentia aut laboribus, omnia imbecilliora euadunt.
우라니아: 태양의 은혜로운 빛이 있고 그 광선이 유익하게 나누어지는 동안에는, 대지의 모든 부분이 마치 가장이 곁에 있는 것처럼 날마다 제 임무를 아주 훌륭하게 수행하네. 또 태양이 어떤 손상을 입었거나 그 손상을 위협받는다면 쉽게 알아차리지. 태양이 없거나 고통받으면 모든 것이 더 약해지네.
AESC. Sic praesente cordis salutari pulsatione, necnon valente vitali facultate (quae ex corde pendet, perinde atque a Sole radius) corporis partes omnes, veluti superstite in familia parente, suas actiones & munera probe obeunt. Contrario se habente modo, hoc est, laborante eo, omnia imbecilliora euadunt.
아이스쿨라피우스: 그처럼 심장의 유익한 박동이 있고, 광선이 태양에 의존하듯 심장에 의존하는 생명 능력이 왕성한 동안에는, 몸의 모든 부분이 마치 집안에 부모가 살아 있는 것처럼 제 활동과 임무를 올바르게 수행하네. 반대의 경우, 곧 심장이 고통받으면 모든 것이 더 약해지지.
PDF64 left bottom
Solaris calor, temperato Iouis tepore, recreatur.
태양열은 목성의 온화한 온기로 새 힘을 얻는다.
PDF65 right 1
Natiuus corporum calor temperato sanguinis tepore recreatur.
몸의 타고난 열은 혈액의 알맞은 온기로 새 힘을 얻는다.
PDF65 right 2
Solaris calor & spiritus, rerum terrae facultates omnes ad actionem praeparat & excitat.
태양열과 정기는 지상 사물들의 모든 능력이 활동하도록 준비시키고 깨운다.
PDF65 right 3
Natiuus corporum calor vna cum suo spiritu, res corporis & eiusdem facultates omnes, ad opus praeparat & excitat.
몸의 타고난 열은 제 정기와 함께 몸 안의 사물들과 그 모든 능력이 일하도록 준비시키고 깨운다.
PDF66 left
Sol motu suo, & vitali spiraculo res mundi omnes perfundit & inspirat.
태양은 자신의 운동과 생명의 숨결로 세계의 모든 사물을 적시고 숨결을 불어 넣는다.
PDF67 right 1
Cor humanum motu suo, & vitali spiritu, res corporis omnes perfundit ac inspirat.
인간의 심장은 자신의 운동과 생명 정기로 몸 안의 모든 사물을 적시고 숨결을 불어 넣는다.
PDF67 right 2
Solis motu & spiritu non potest carere mundus.
세계는 태양의 운동과 정기 없이 있을 수 없다.
PDF67 right 3
Cordis motu, & vitali eius spiritu non potest carere corpus.
몸은 심장의 운동과 그 생명 정기 없이 있을 수 없다.
PDF67 right bottom
Sol salutaris caloris ac vitalis est fons.
태양은 유익한 생명의 열의 샘이다.
PDF68 left 1
Cor vitalis caloris ac benefici est fons.
심장은 생명을 주고 이롭게 하는 열의 샘이다.
PDF68 left 2
Solaris caloris actio & praesentia rebus terrae confert, absentia incommodat.
태양열의 작용과 현존은 지상 사물들에 이롭고, 그 부재는 해롭다.
PDF68 left 3
Cordis actio & eiusdem calorifici spiritus praesentia, rebus corporis commodat, absentia incommodat.
심장의 작용과 열을 내는 그 정기의 현존은 몸 안의 사물들에 이롭고, 그 부재는 해롭다.